Since this paragraph was composed, I have read with so much
pleasure, in Burnet's Theory of the Earth, a passage expressing
corresponding sentiments, excited by objects of a similar nature,
that I cannot forbear to transcribe it.
"Siquod vero Natura nobis dedit spectaculum, in hac tellure,
vere gratum, et philosopho dignum, id semel mihi contigisse
arbitror; cum ex celsissima rupe speculabundus ad oram maris
Mediterranei, hinc aequor caeruleum, illinc tractus Alpinos
prospexi; nihil quidem magis dispar aut dissimile, nec in suo
genere, magis egregium et singulare. Hoc theatrum ego facile
praetulerim Romanis cunctis, Graecisve; atque id quod natura hic
spectandum exhibet, scenicis ludis omnibus, aut amphitheatri
certaminibus. Nihil hic elegans aut venustum, sed ingens et
magnificum, et quod placet magnitudine sua et quadam specie
immensitatis. Hinc intuebar maris aequabilem superficiem, usque et
usque diffusam, quantum maximum oculorum acies ferri potuit;
illinc disruptissimam terrae faciem, et vastas moles varie
elevatas aut depressas, erectas, propendentes, reclinatas,
coacervatas, omni situ inaequali et turbido. Placuit, ex hac
parte, Naturae unitas et simplicitas, et inexhausta quaedam
planities; ex altera, multiformis confusio magnorum corporum et
insanae rerum strages: quas cum intuebar, non urbis alicujus aut
oppidi, sed confracti mundi rudera, ante oculos habere mihi visus
sum.
In singulis fere montibus erat aliquid insolens et mirabile, sed
prae caeteris mihi placebat illa, qua sedebam, rupes; erat maxima
et altissima, et qua terram respiciebat, molliori ascensu
altitudinem suam dissimulabat: qua vero mare, horrendum praeceps,
et quasi ad perpendiculum facta, instar parietis. Praeterea facies
illa marina adeo erat laevis ac uniformis (quod in rupibus
aliquando observare licet) ac si plano; vel terrae motu aliquo,
aut fulmine, divulsa.
Ima pars rupis erat cava, recessusque habuit, et saxeos specus,
euntes in vacuum montem; sive natura pridem factos, sive exesos
mari, et undarum crebris ictibus: In hos enim cum impetu ruebant
et fragore, aestuantis maris fluctus; quos iterum spumantes
reddidit antrum, et quasi ab imo ventre evomuit.
Dextrum latus montis erat praeruptum, aspero saxo et nuda caute:
sinistrum non adeo neglexerat Natura, arboribus utpote ornatum: et
prope pedem montis rivus limpidae aquae prorupit; qui cum vicinam
vallem irrigaverat, lento motu serpens, et per varios maeandros,
quasi ad protrahendam vitam, in magno mari absorptus subito
periit. Denique in summo vertice promontorii, commode eminebat
saxum, cui insidebam contemplabundus. Vale augusta sedes. Rege
digna: Augusta rupes, semper mihi memoranda!" P. 89. "Telluris
Theoria sacra, etc., Editio secunda."