Verse > Anthologies > Heathcote William Garrod, comp. > The Oxford Book of Latin Verse
See also: Horace Quotations
  PREVIOUS NEXT  
CONTENTS · BIBLIOGRAPHIC RECORD
Heathcote William Garrod, comp. (1878–1960).  The Oxford Book of Latin Verse.  1912.
 
Song Makes Immortal
 
Horace (65 B.C.–8 B.C.)
 
 
NE forte credas interitura quae
  longe sonantem natus ad Aufidum
non ante uolgatas per artis
  uerba loquor socianda chordis:
 
non, si priores Maeonius tenet        5
sedes Homerus, Pindaricae latent
  Ceaeque et Alacaei minaces
    Stesichoriue graues Camenae:
 
nec siquid olim lusit Anacreon
deleuit aetas; spirat adhuc amor        10
  uiuuntque conmissi calores
    Aeoliae fidibus puellae.
 
non sola comptos arsit adulteri
crinis et aurum uestibus illitum
  mirata regalisque cultus        15
    et comites Helene Lacaena,
 
primusue Teucer tela Cydonio
direxit arcu; non semel Ilios
  uexata; non pugnauit ingens
    Idomeneus Sthenelusue solus        20
 
dicenda Musis proelia; non ferox
Hector uel acer Deiphobus grauis
  excepit ictus pro pudicis
    coniugibus puerisque primus.
 
uixere fortes ante Agamemnona        25
multi; sed omnes inlacrimabiles
  urgentur ignotique longa
    nocte, carent quia uate sacro.
 
paulum sepultae distat inertiae
celata uirtus—non ego te meis        30
  chartis inornatum sileri
    totue tuos patiar labores
 
impune, Lolli, carpere liuidas
obliuiones. est animus tibi
  rerumque prudens et secundis        35
    temporibus dubiisque rectus,
 
uindex auarae fraudis et abstinens
ducentis ad se cuncta pecuniae,
  consulque non unius anni,
    sed quotiens bonus atque fidus        40
 
iudex honestum praetulit utili,
reiecit alto dona nocentium
  uoltu, per obstantis cateruas
    explicuit sua uictor arma.
 
non possidentem multa uocaueris        45
recte beatum: rectius occupat
  nomen beati qui deorum
    muneribus sapienter uti
 
duramque callet pauperiem pati
peiusque leto flagitium timet,        50
  non ille pro caris amicis
    aut patria timidus perire.
 

CONTENTS · BIBLIOGRAPHIC RECORD
  PREVIOUS NEXT  
 
Loading
Click here to shop the Bartleby Bookstore.

Shakespeare · Bible · Strunk · Anatomy · Nonfiction · Quotations · Reference · Fiction · Poetry
© 1993–2014 Bartleby.com · [Top 150] · Subjects · Titles · Authors