Heathcote William Garrod, comp. (18781960). The Oxford Book of Latin Verse. 1912. |
|
The Latter End of Lyce |
| Horace (65 B.C.8 B.C.) |
|
|
AVDIVERE, Lyce, di mea uota, di | |
audiuere, Lyce: fis anus et tamen | |
uis formosa uideri | |
ludisque et bibis impudens | |
|
et cantu tremulo pota Cupidinem | 5 |
lentum sollicitas. ille uirentis et | |
doctae psallere Chiae | |
pulcris excubat in genis. | |
|
inportunus enim transuolat aridas | |
quercus et refugit te quia luridi | 10 |
dentes, te quia rugae | |
turpant et capitis niues. | |
|
nec Coae referunt iam tibi purpurae | |
nec cari lapides tempora, quae semel | |
notis condita fastis | 15 |
inclusit uolucris dies. | |
|
quo fugit uenus, heu, quoue color, decens | |
quo motus? quid habes illius, illius, | |
quae spirabat amores, | |
quae me surpuerat mihi | 20 |
|
felix post Cinaram notaque et artium | |
gratarum facies? sed Cinarae breuis | |
annos fata dederunt, | |
seruatura diu parem | |
|
cornicis uetulae temporibus Lycen, | 25 |
possent ut iuuenes uisere feruidi | |
multo non sine risu | |
dilapsam in cineres facem. | |
|
|
|
|