Verse > Anthologies > Heathcote William Garrod, comp. > The Oxford Book of Latin Verse
See also: Horace Quotations
  PREVIOUS NEXT  
CONTENTS · BIBLIOGRAPHIC RECORD
Heathcote William Garrod, comp. (1878–1960).  The Oxford Book of Latin Verse.  1912.
 
An Invitation to Maecenas
 
Horace (65 B.C.–8 B.C.)
 
 
TYRRHENA regum progenies, tibi
  non ante uerso lene merum cado
cum flore, Maecenas, rosarum et
  pressa tuis balanus capillis
 
iamdudum apud me est: eripe te morae        5
nec semper udum Tibur et Aefulae
  decliue contempleris aruom et
    Telegoni iuga parricidae.
 
fastidiosam desere copiam et
molem propinquam nubibus arduis,        10
  omitte mirari beatae
    fumum et opes strepitumque Romae.
 
plerumque gratae diuitibus uices
mundaeque paruo sub lare pauperum
  cenae sine aulaeis et ostro        15
    sollicitam explicuere frontem.
 
iam clarus occultum Andromedae pater
ostendit ignem, iam Procyon furit
  et stella uesani Leonis
    sole dies referente siccos;        20
 
iam pastor umbras cum grege languido
riuomque fessus quaerit et horridi
  dumeta Siluani, caretque
    ripa uagis taciturna uentis.
 
tu ciuitatem quis deceat status        25
curas et urbi sollicitus times,
  quid Seres et regnata Cyro
    Bactra parent Tanaisque discors.
 
prudens futuri temporis exitum
caliginosa nocte premit deus,        30
  ridetque si mortalis ultra
    fas trepidat. quod adest memento
 
conponere aequos; cetera fluminis
ritu feruntur, nunc medio alueo
  cum pace delabentis Etruscum        35
    in mare, nunc lapides adesos
 
stirpisque raptas et pecus et domos
uoluentis una, non sine montium
  clamore uicinaeque siluae,
    cum fera diluuies quietos        40
 
irritat amnis. ille potens sui
laetusque deget cui licet in diem
  dixisse ‘uixi’. cras uel atra
    nube polum Pater occupato
 
uel sole puro; non tamen irritum        45
quodcumque retro est efficiet neque
  diffinget infectumque reddet
    quod fugiens semel hora uexit.
 
Fortuna saeuo laeta negotio et
ludum insolentem Iudere pertinax        50
  transmutat incertos honores,
    nunc mihi nunc alii benigna.
 
laudo manentem; si celeris quatit
pennas, resigno quae dedit et mea
  uirtute me inuoluo probamque        55
    pauperiem sine dote quaero.
 
non est meum, si mugiat Africis
malus procellis, ad miseras preces
  decurrere et uotis pacisci
    ne Cypriae Tyriaeque merces        60
 
addant auaro diuitias mari:
tunc me biremis praesidio scaphae
  tutum per Aegaeos tumultus
    aura feret geminusque Pollux.
 

CONTENTS · BIBLIOGRAPHIC RECORD
  PREVIOUS NEXT  
 
Loading
Click here to shop the Bartleby Bookstore.

Shakespeare · Bible · Strunk · Anatomy · Nonfiction · Quotations · Reference · Fiction · Poetry
© 1993–2014 Bartleby.com · [Top 150] · Subjects · Titles · Authors