Verse > Anthologies > Heathcote William Garrod, comp. > The Oxford Book of Latin Verse
See also: Horace Quotations
  PREVIOUS NEXT  
CONTENTS · BIBLIOGRAPHIC RECORD
Heathcote William Garrod, comp. (1878–1960).  The Oxford Book of Latin Verse.  1912.
 
High and Low, Rich and Poor
 
Horace (65 B.C.–8 B.C.)
 
 
ODI profanum uolgus et arceo.
  fauete linguis: carmina non prius
audita Musarum sacerdos
  uirginibus puerisque canto.
 
regum timendorum in proprios greges,        5
reges in ipsos imperium est Iouis,
  clari Giganteo triumpho,
    cuncta supercilio mouentis.
 
est ut uiro uir latius ordinet
arbusta sulcis, hic generosior        10
  descendat in campum petitor,
    moribus hic meliorque fama
 
contendat, illi turba clientium
sit maior: aequa lege Necessitas
  sortitur insignis et imos,        15
    omne capax mouet urna nomen.
 
destrictus ensis cui super inpia
ceruice pendet, non Siculae dapes
  dulcem elaborabunt saporem,
    non auium citharaeque cantus        20
 
somnum reducent: somnus agrestium
lenis uirorum non humilis domos
  fastidit umbrosamque ripam,
    non Zephyris agitata Tempe.
 
desiderantem quod satis est neque        25
tumultuosum sollicitat mare
  nec saeuos Arcturi cadentis
    impetus aut orientis Haedi,
 
non uerberatae grandine uineae
fundusque mendax, arbore nunc aquas        30
  culpante, nunc torrentia agros
    sidera, nunc hiemes iniquas.
 
contracta pisces aequora sentiunt
iactis in altum molibus: huc frequens
  caementa demittit redemptor        35
    cum famulis dominusque terrae
 
fastidiosus: sed Timor et Minae
scandunt eodem quo dominus, neque
  decedit aerata triremi et
    post equitem sedet atra Cura.        40
 
quodsi dolentem nec Phrygius lapis
nec purpurarum sidere clarior
  delenit usus nec Falerna
    uitis Achaemeniumque costum,
 
cur inuidendis postibus et nouo        45
sublime ritu moliar atrium?
  cur ualle permutem Sabina
    diuitias operosiores?
 

CONTENTS · BIBLIOGRAPHIC RECORD
  PREVIOUS NEXT  
 
Loading
Click here to shop the Bartleby Bookstore.

Shakespeare · Bible · Strunk · Anatomy · Nonfiction · Quotations · Reference · Fiction · Poetry
© 1993–2014 Bartleby.com · [Top 150] · Subjects · Titles · Authors