Verse > Anthologies > Heathcote William Garrod, comp. > The Oxford Book of Latin Verse
See also: Horace Quotations
  PREVIOUS NEXT  
CONTENTS · BIBLIOGRAPHIC RECORD
Heathcote William Garrod, comp. (1878–1960).  The Oxford Book of Latin Verse.  1912.
 
Pollio
 
Horace (65 B.C.–8 B.C.)
 
 
MOTVM ex Metello consule ciuicum
  bellique causas et uitia et modos
Iudumque Fortunae grauisque
    principum amicitias et arma
 
nondum expiatis uncta cruoribus,        5
periculosae plenum opus aleae,
  tractas et incedis per ignis
    suppositos cineri doloso.
 
paulum seuerae musa tragoediae
desit theatris: mox ubi publicas        10
  res ordinaris, grande munus
    Cecropio repetes coturno,
 
insigne maestis praesidium reis
et consulenti, Pollio, curiae,
  cui laurus aeternos honores        15
    Delmatico peperit triumpho.
 
iam nunc minaci murmure cornuum
perstringis auris, iam litui strepunt,
  iam fulgor armorum fugacis
    terret equos equitumque uoltus.        20
 
audire magnos iam uideor duces
non indecoro puluere sordidos,
  et cuncta terrarum subacta
    praeter atrocem animum Catonis.
 
Iuno et deorum quisquis amicior        25
Afris inulta cesserat impotens
  tellure, uictorum nepotes
    rettulit inferias Iugurthae.
 
quis non Latino sanguine pinguior
campus sepulcris inpia proelia        30
  testatur auditumque Medis
    Hesperiae sonitum ruinae?
 
qui gurges aut quae flumina lugubris
ignara belli? quod mare Dauniae
  non decolorauere caedes?        35
    quae caret ora cruore nostro?
 
sed ne relictis, Musa procax, iocis
Ceae retractes munera neniae,
  mecum Dionaeo sub antro
    quaere modos leuiore plectro.        40
 

CONTENTS · BIBLIOGRAPHIC RECORD
  PREVIOUS NEXT  
 
Loading
Click here to shop the Bartleby Bookstore.

Shakespeare · Bible · Strunk · Anatomy · Nonfiction · Quotations · Reference · Fiction · Poetry
© 1993–2014 Bartleby.com · [Top 150] · Subjects · Titles · Authors