Verse > Anthologies > Heathcote William Garrod, comp. > The Oxford Book of Latin Verse
See also: Horace Quotations
  PREVIOUS NEXT  
CONTENTS · BIBLIOGRAPHIC RECORD
Heathcote William Garrod, comp. (1878–1960).  The Oxford Book of Latin Verse.  1912.
 
Deliverance from Death
 
Horace (65 B.C.–8 B.C.)
 
 
ILLE et nefasto te posuit die
  quicumque primum, et sacrilega manu
  produxit, arbos, in nepotum
    perniciem opprobriumque pagi;
 
illum et parentis crediderim sui        5
fregisse ceruicem et penetralia
  sparsisse nocturno cruore
    hospitis; ille uenena Colcha
 
et quidquid usquam concipitur nefas
tractauit, agro qui statuit meo        10
  te, triste lignum, te caducum
    in domini caput inmerentis.
 
quid quisque uitet, numquam homini satis
cautum est in horas: nauita Bosporum
  Poenus perhorrescit neque ultra        15
    caeca timet subeunda fata:
 
miles sagittas et celerem fugam
Parthi, catenas Parthus et Italum
  robur; sed inprouisa leti
    uis rapuit rapietque gentis.        20
 
quam paene furuae regna Proserpinae
et iudicantem uidimus Aeacum
  sedesque discriptas piorum et
    Aeoliis fidibus querentem
 
Sappho puellis de popularibus        25
et te sonantem plenius aureo,
  Alcaee, plectro dura nauis,
    dura fugae mala, dura belli!
 
utrumque sacro digna silentio
mirantur umbrae dicere, sed magis        30
  pugnas et exactos tyrannos
    densum umeris bibit aure uolgus.
 
quid mirum, ubi illis carminibus stupens
demittit atras belua centiceps
  auris et intorti capillis        35
    Eumenidum recreantur angues?
 
quin et Prometheus et Pelopis parens
dulci laborum decipitur sono
  nec curat Orion leones
    aut timidos agitare lyncas.        40
 

CONTENTS · BIBLIOGRAPHIC RECORD
  PREVIOUS NEXT  
 
Loading
Click here to shop the Bartleby Bookstore.

Shakespeare · Bible · Strunk · Anatomy · Nonfiction · Quotations · Reference · Fiction · Poetry
© 1993–2014 Bartleby.com · [Top 150] · Subjects · Titles · Authors