Verse > Anthologies > Heathcote William Garrod, comp. > The Oxford Book of Latin Verse
See also: Horace Quotations
  PREVIOUS NEXT  
CONTENTS · BIBLIOGRAPHIC RECORD
Heathcote William Garrod, comp. (1878–1960).  The Oxford Book of Latin Verse.  1912.
 
Mens Aequa
 
Horace (65 B.C.–8 B.C.)
 
 
AEQVAM memento rebus in arduis
  seruare mentem, non secus in bonis
ab insolenti temperatam
  laetitia, moriture Delli,
 
seu maestus omni tempore uixeris        5
seu te in remoto gramine per dies
  festos reclinatum bearis
    interiore nota Falerni.
 
quo pinus ingens albaque populus
umbram hospitalem consociare amant        10
  ramis? quid obliquo laborat
    lympha fugax trepidare riuo?
 
huc uina et unguenta et nimium breuis
flores amoenae ferre iube rosae,
  dum res et aetas et sororum        15
    fila trium patiuntur atra.
 
cedes coemptis saltibus et domo
uillaque flauos quam Tiberis lauit,
  cedes et exstructis in altum
    diuitiis potietur heres.        20
 
diuesne prisco natus ab Inacho
nil interest an pauper et infima
  de gente sub diuo moreris:
    uictima nil miserantis Orci.
 
omnes eodem cogimur, omnium        25
uersatur urna serius ocius
  sors exitura et nos in aeternum
    exsilium inpositura cumbae.
 

CONTENTS · BIBLIOGRAPHIC RECORD
  PREVIOUS NEXT  
 
Loading
Click here to shop the Bartleby Bookstore.

Shakespeare · Bible · Strunk · Anatomy · Nonfiction · Quotations · Reference · Fiction · Poetry
© 1993–2014 Bartleby.com · [Top 150] · Subjects · Titles · Authors