Verse > Anthologies > Heathcote William Garrod, comp. > The Oxford Book of Latin Verse
See also: Horace Quotations
  PREVIOUS NEXT  
CONTENTS · BIBLIOGRAPHIC RECORD
Heathcote William Garrod, comp. (1878–1960).  The Oxford Book of Latin Verse.  1912.
 
Pindar
 
Horace (65 B.C.–8 B.C.)
 
 
PINDARVM quisquis studet aemulari,
  Iulle, ceratis ope Daedalea
nititur pennis uitreo daturus
  nomina ponto.
 
monte decurrens uelut amnis, imbres        5
quem super notas aluere ripas,
feruet inmensusque ruit profundo
  Pindarus ore,
 
laurea donandus Apollinari,
seu per audacis noua dithyrambos        10
uerba deuoluit numerisque fertur
  lege solutis,
 
seu deos regesque canit deorum
sanguen et per quos cecidere iusta
morte Centauri, cecidit tremendae        15
  flamma Chimaerae,
 
siue quos Elea domum reducit
palma caelestis pugilemue equomue
dicit et centum potiore signis
  munere donat,        20
 
flebili sponsae iuuenemue raptum
plorat et uiris animumque moresque
aureos educit in astra nigroque
  inuidet Orco.
 
multa Dircaeum leuat aura cycnum,        25
tendit, Antoni, quotiens in altos
nubium tractus: ego apis Matinae
  more modoque
 
grate carpentis thyma per laborem
plurimum circa nemus uuidique        30
Tiburis ripas operosa paruos
  carmina fingo.
 
concines maiore poeta plectro
Caesarem, quandoque trahet ferocis
per sacrum cliuom merita decorus        35
  fronde Sygambros;
 
quo nihil maius meliusue terris
fata donauere bonique diui
nec dabunt, quamuis redeant in aurum
  tempora priscum.        40
 
concines laetosque dies et Vrbis
publicum ludum super inpetrato
fortis Augusti reditu forumque
  litibus orbum.
 
tum meae, siquid loquar audiendum,        45
uocis accedet bona pars et ‘o sol
pulcer, o laudande!’ canam recepto
  Caesare felix.
 
terque, dum procedit, ‘io triumphe,’
non semel dicemus, ‘io triumphe’        50
ciuitas omnis dabimusque diuis
  tura benignis.
 
te decem tauri totidemque uaccae,
me tener soluet uitulus, relicta
matre qui largis iuuenescit herbis        55
  in mea uota,
 
fronte curuatos imitatus ignis
tertium lunae referentis ortum,
qua notam duxit, niueus uideri,
  cetera fuluos.        60
 

CONTENTS · BIBLIOGRAPHIC RECORD
  PREVIOUS NEXT  
 
Loading
Click here to shop the Bartleby Bookstore.

Shakespeare · Bible · Strunk · Anatomy · Nonfiction · Quotations · Reference · Fiction · Poetry
© 1993–2014 Bartleby.com · [Top 150] · Subjects · Titles · Authors