| |
| IBITIS Aegaeas sine me, Messalla, per undas, | |
| o utinam memores ipse cohorsque mei! | |
| me tenet ignotis aegrum Phaeacia terris: | |
| abstineas auidas Mors modo nigra manus. | |
| abstineas, Mors atra, precor: non hic mihi mater | 5 |
| quae legat in maestos ossa perusta sinus, | |
| non soror, Assyrios cineri quae dedat odores | |
| et fleat effusis ante sepulcra comis, | |
| Delia non usquam quae, me cum mitteret urbe, | |
| dicitur ante omnis consuluisse deos. | 10 |
| illa sacras pueri sortis ter sustulit: illi | |
| rettulit e trinis omnia certa puer. | |
| cuncta dabant reditus: tamen est deterrita numquam | |
| quin fleret nostras respiceretque uias. | |
| ipse ego solator, cum iam mandata dedissem, | 15 |
| quaerebam tardas anxius usque moras. | |
| aut ego sum causatus auis aut omina dira | |
| Saturniue sacram me tenuisse diem. | |
| o quotiens ingressus iter mihi tristia dixi | |
| offensum in porta signa dedisse pedem! | 20 |
| audeat inuito ne quis discedere Amore, | |
| aut sciat egressum se prohibente deo. | |
| quid tua nunc Isis mihi, Delia, quid mihi prosunt | |
| illa tua totiens aera repulsa manu, | |
| quidue, pie dum sacra colis, pureque lauari | 25 |
| te, memini, et puro secubuisse toro? | |
| nunc, dea, nunc succurre mihi (nam posse mederi | |
| picta docet templis multa tabella tuis), | |
| ut mea uotiuas persoluens Delia uoces | |
| ante sacras lino tecta fores sedeat, | 30 |
| bisque die resoluta comas tibi dicere laudes | |
| insignis turba debeat in Pharia. | |
| at mihi contingat patrios celebrare Penatis | |
| reddereque antiquo menstrua tura Lari. | |
| quam bene Saturno uiuebant rege, priusquam | 35 |
| tellus in longas est patefacta uias! | |
| nondum caeruleas pinus contempserat undas, | |
| effusum uentis praebueratque sinum, | |
| nec uagus ignotis repetens compendia terris | |
| presserat externa nauita merce ratem. | 40 |
| illo non ualidus subiit iuga tempore taurus, | |
| non domito frenos ore momordit equus, | |
| non domus ulla fores habuit, non fixus in agris, | |
| qui regret certis finibus arua, lapis. | |
| ipsae mella dabant quercus, ultroque ferebant | 45 |
| obuia securis ubera lactis oues. | |
| non acies, non ira fuit, non tela nec ensem | |
| immiti saeuus duxerat arte faber. | |
| nunc loue sub domino caedes et uulnera semper, | |
| nunc mare, nunc leti mille repente uiae. | 50 |
| parce, pater. timidum non me periuria terrent, | |
| non dicta in sanctos impia uerba deos. | |
| quod si fatalis iam nunc expleuimus annos, | |
| fac lapis inscriptis stet super ossa notis: | |
| HIC IACET IMMITI CONSVMPTVS MORTE TIBVLLVS, | 55 |
| MESSALLAM TERRA DVM SEQVITVRQVE MARI. | |
| sed me, quod facilis tenero sum semper Amori, | |
| ipsa Venus campos ducet in Elysios. | |
| hic choreae cantusque uigent, passimque uagantes | |
| dulce sonant tenui gutture carmen aues; | 60 |
| fert casiam non culta seges, totosque per agros | |
| floret odoratis terra benigna rosis; | |
| ac iuuenum series teneris immixta puellis | |
| ludit, et adsidue proelia miscet amor. | |
| illic est, cuicumque rapax Mors uenit amanti, | 65 |
| et gerit insigni myrtea serta coma. | |
| at scelerata iacet sedes in nocte profunda | |
| abdita, quam circum flumina nigra sonant: | |
| Tisiphoneque impexa feros pro crinibus anguis | |
| saeuit et huc illuc impia turba fugit; | 70 |
| tum niger in porta per centum Cerberus ora | |
| stridet et aeratas excubat ante fores. | |
| illic Iunonem temptare Ixionis ausi | |
| uersantur celeri noxia membra rota; | |
| porrectusque nouem Tityos per iugera terrae | 75 |
| adsiduas atro uiscere pascit auis. | |
| Tantalus est illic, et circum stagna: sed acrem | |
| iam iam poturi deserit unda sitim; | |
| et Danai proles, Veneris quod numina laesit. | |
| in caua Lethaeas dolia portat aquas. | 80 |
| illic sit quicumque meos uiolauit amores, | |
| optauit lentas et mihi militias. | |
| at tu casta precor maneas, sanctique pudoris | |
| adsideat custos sedula semper anus. | |
| haec tibi fabellas referat positaque lucerna | 85 |
| deducat plena stamina longa colu; | |
| at circa grauibus pensis adfixa puella | |
| paulatim somno fessa remittat opus. | |
| tunc ueniam subito, nec quisquam nuntiet ante, | |
| sed uidear caelo missus adesse tibi. | 90 |
| tunc mihi, qualis eris longos turbata capillos, | |
| obuia nudato, Delia, curre pede. | |
| hoc precor, hunc illum nobis Aurora nitentem | |
| Luciferum roseis candida portet equis. | |
| |