Verse > Anthologies > Heathcote William Garrod, comp. > The Oxford Book of Latin Verse
See also: Tibullus Biography
  PREVIOUS NEXT  
CONTENTS · BIBLIOGRAPHIC RECORD
Heathcote William Garrod, comp. (1878–1960).  The Oxford Book of Latin Verse.  1912.
 
A Shattered Dream of Love
 
Tibullus (c.55? B.C.–19 B.C.)
 
 
ASPER eram et bene discidium me ferre loquebar:
  at mihi nunc longe gloria fortis abest.
namque agor ut per plana citus sola uerbere turben
  quem celer adsueta uersat ab arte puer.
ure ferum et torque, libeat ne dicere quicquam        5
  magnificum post haec: horrida uerba doma.
parce tamen, per te furtiui foedera lecti,
  per uenerem quaeso compositumque caput.
ille ego cum tristi morbo defessa iaceres
  te dicor uotis eripuisse neci:        10
ipseque te circum lustraui sulpure puro,
  carmine cum magico praecinuisset anus;
ipse procuraui ne possent saeua nocere
  somnia, ter sancta deueneranda mola;
ipse ego uelatus filo tunicisque solutis        15
  uota nouem Triuiae nocte silente dedi.
omnia persolui: fruitur nunc alter amore,
  et precibus felix utitur ille meis.
at mihi felicem uitam, si salua fuisses,
  fingebam demens et renuente deo:        20
‘rura colam, frugumque aderit mea Delia custos,
  area dum messis sole calente teret,
aut mihi seruabit plenis in lintribus uuas
  pressaque ueloci candida musta pede.
consuescet numerare pecus; consuescet amantis        25
  garrulus in dominae ludere uerna sinu.
illa deo sciet agricolae pro uitibus uuam,
  pro segete spicas, pro grege ferre dapem.
illa regat cunctos, illi sint omnia curae:
  at iuuet in tota me nihil esse domo.        30
huc ueniet Messalla meus, cui dulcia poma
  Delia selectis detrahat arboribus:
et, tantum uenerata uirum, bene edulia curet,
  huic paret atque epulas ipsa ministra gerat.’
haec mihi fingebam, quae nunc Eurusque Notusque        35
  iactat odoratos uota per Armenios.
saepe ego temptaui curas depellere uino:
  at dolor in lacrimas uerterat omne merum.
saepe aliam tenui: sed iam cum gaudia adirem,
  admonuit dominae deseruitque Venus.        40
tunc me discedens deuotum femina dixit,
  a pudet, et narrat scire nefanda meam.
non facit hoc uerbis, facie tenerisque lacertis
  deuouet et flauis nostra puella comis.
talis ad Haemonium Nereis Pelea quondam.        45
  uecta est frenato caerula pisce Thetis.
haec nocuere mihi. quod adest huic diues amator
  uenit in exitium callida lena meum.
sanguineas edat illa dapes atque ore cruento
  tristia cum multo pocula felle bibat:        50
hanc uolitent animae circum sua fata querentes
  semper, et tectis strix uiolenta canat:
ipsa fame stimulante furens herbasque sepulcris
  quaerat et a saeuis ossa relicta lupis;
currat et inguinibus nudis ululetque per urbes,        55
  post agat e triuiis aspera turba canum.
eueniet; dat signa deus: sunt numina amanti,
  saeuit et iniusta lege relicta Venus.
at tu quam primum sagae praecepta rapacis
  desere: num donis uincitur omnis amor?        60
pauper erit praesto tibi semper: pauper adibit
  primus et in tenero fixus erit latere;
pauper in angusto fidus comes agmine turbae
  subicietque manus efficietque uiam:
pauper ad occultos furtim deducet amicos        65
  uinclaque de niueo detrahet ipse pede.
heu canimus frustra nec uerbis uicta patescit
  ianua sed plena est percutienda manu.
at tu, qui potior nunc es, mea furta timeto:
  uersatur celeri Fors leuis orbe rotae.        70
non frustra quidam iam nunc in limine perstat
  sedulus ac crebro prospicit ac refugit
et simulat transire domum, mox deinde recurrit
  solus et ante ipsas exscreat usque fores.
nescio quid furtiuus amor parat. utere quaeso,        75
  dum licet: in liquida nat tibi linter aqua.
 

CONTENTS · BIBLIOGRAPHIC RECORD
  PREVIOUS NEXT  
 
Loading
Click here to shop the Bartleby Bookstore.

Shakespeare · Bible · Strunk · Anatomy · Nonfiction · Quotations · Reference · Fiction · Poetry
© 1993–2014 Bartleby.com · [Top 150] · Subjects · Titles · Authors