| |
| CASTRA Macer sequitur: tenero quid fiet Amori? | |
| sit comes et collo fortiter arma gerat? | |
| et seu longa uirum terrae uia seu uaga ducent | |
| aequora, cum telis ad latus ire uolet? | |
| ure, puer, quaeso, tua qui ferus otia liquit, | 5 |
| atque iterum erronem sub tua signa uoca. | |
| quod si militibus parces, erit hic quoque miles. | |
| ipse leuem galea qui sibi portet aquam. | |
| castra peto, ualeatque Venus ualeantque puellae: | |
| et mihi sunt uires et mihi laeta tuba est. | 10 |
| magna loquor, sed magnifice mihi magna locuto | |
| excutiunt clausae fortia uerba fores. | |
| iuraui quotiens rediturum ad limina numquam! | |
| cum bene iuraui, pes tamen ipse redit. | |
| acer Amor, fractas utinam tua tela sagittas. | 15 |
| si licet, exstinctas aspiciamque faces! | |
| tu miserum torques, tu me mihi dira precari | |
| cogis et insana mente nefanda loqui, | |
| iam mala finissem leto, sed credula uitam | |
| spes fouet et fore cras semper ait melius. | 20 |
| spes alit agricolas, spes sulcis credit aratis | |
| semina quae magno faenore reddat ager: | |
| haec laqueo uolucres, haec captat harundine piscis, | |
| cum tenuis hamos abdidit ante cibus: | |
| spes etiam ualida solatur compede uinctum: | 25 |
| crura sonant ferro, sed canit inter opus: | |
| spes facilem Nemesim spondet mihi, sed negat illa. | |
| ei mihi, ne uincas, dura puella, deam. | |
| parce, per immatura tuae precor ossa sororis: | |
| sic bene sub tenera parua quiescat humo. | 30 |
| illa mihi sancta est, illius dona sepulcro | |
| et madefacta meis serta feram lacrimis, | |
| illius ad tumulum fugiam supplexque sedebo | |
| et mea cum muto fata querar cinere. | |
| non feret usque suum te propter flere clientem: | 35 |
| illius uerbis, sis mihi lenta ueto: | |
| ne tibi neglecti mittant mala somnia manes, | |
| maestaque sopitae stet soror ante torum, | |
| qualis ab excelsa praeceps delapsa fenestra | |
| uenit ad infernos sanguinolenta lacus. | 40 |
| desino, ne dominae luctus renouentur acerbi: | |
| non ego sum tanti, ploret ut illa semel. | |
| nec lacrimis oculos digna est foedare facetos: | |
| lena nocet nobis, ipsa puella bona est. | |
| lena necat miserum Phryne furtimque tabellas | 45 |
| occulto portans itque reditque sinu: | |
| saepe, ego cum dominae dulcis a limine duro | |
| agnosco uoces, haec negat esse domi: | |
| saepe, ubi nox mihi promissa est, languere puellam | |
| nuntiat aut aliquas extimuisse minas. | 50 |
| tunc morior curis, tunc mens mihi perdita fingit, | |
| quisue meam teneat, quot teneatue modis: | |
| tunc tibi, lena, precor diras: satis anxia uiuas, | |
| mouerit e uotis pars quotacumque deos. | |
| |