Verse > Anthologies > Heathcote William Garrod, comp. > The Oxford Book of Latin Verse
See also: Sextus Propertius Biography
  PREVIOUS NEXT  
CONTENTS · BIBLIOGRAPHIC RECORD
Heathcote William Garrod, comp. (1878–1960).  The Oxford Book of Latin Verse.  1912.
 
A Portrait of the Love God
 
Sextus Propertius (c.50 B.C.–c.16 B.C.)
 
 
QVICVMQVE ille fuit, puerum qui pinxit Amorem,
  nonne putas miras hunc habuisse manus?
is primum uidit sine sensu uiuere amantis,
  et leuibus curis magna perire bona.
idem non frustra uentosas addidit alas,        5
  fecit et humano core uolare deum:
scilicet alterna quoniam iactamur in unda,
  nostraque non ullis permanet aura locis.
et merito hamatis manus est armata sagittis,
  et pharetra ex umero Gnosia utroque iacet:        10
ante ferit quoniam, tuti quam cernimus hostem,
  nec quisquam ex illo uulnere sanus abit.
in me tela manent, manet et puerilis imago:
  sed certe pennas perdidit ille suas;
euolat ei nostro quoniam de pectore nusquam,        15
  assiduusque meo sanguine bella gerit.
quid tibi iucundum est siccis habitare medullis?
  si pudor est, alio traice duella tua!
intactos isto satius temptare ueneno:
  non ego, sed tenuis uapulat umbra mea.        20
quam si perdideris, quis erit qui talia cantet
  (haec mea Musa leuis gloria magna tua est),
qui caput, et digitos, et lumina nigra puellae,
  et canat ut soleant molliter ire pedes?
 

CONTENTS · BIBLIOGRAPHIC RECORD
  PREVIOUS NEXT  
 
Loading
Click here to shop the Bartleby Bookstore.

Shakespeare · Bible · Strunk · Anatomy · Nonfiction · Quotations · Reference · Fiction · Poetry
© 1993–2014 Bartleby.com · [Top 150] · Subjects · Titles · Authors