| |
| DICEBAM tibi uenturos, irrisor, amores, | |
| nec tibi perpetuo libera uerba fore: | |
| ecce iaces supplexque uenis ad iura puellae, | |
| et tibi nunc quaeuis imperat empta modo. | |
| non me Chaoniae uincant in amore columbae | 5 |
| dicere, quos iuuenes quaeque puella domet. | |
| me dolor et lacrimae merito fecere peritum: | |
| atque utinam posito dicar amore rudis! | |
| quid tibi nunc misero prodest graue dicere carmen | |
| aut Amphioniae moenia flere lyrae? | 10 |
| plus in amore ualet Mimnermi uersus Homero: | |
| carmina mansuetus lenia quaerit Amor. | |
| i, quaeso, et tristis istos combure libellos, | |
| et cane quod quaeuis nosse puella uelit! | |
| quid si non esset facilis tibi copia? nunc tu | 15 |
| insanus medio flumine quaeris aquam. | |
| necdum etiam palles, uero nec tangeris igni: | |
| haec est uenturi prima fauilla mali. | |
| tum magis Armenias cupies accedere tigris | |
| et magis infernae uincula nosse rotae, | 20 |
| quam pueri totiens arcum sentire medullis | |
| et nihil iratae posse negare tuae. | |
| nullus Amor cuiquam facilis ita praebuit alas, | |
| ut non alterna presserit ille manu. | |
| nec te decipiat, quod sit satis illa parata: | 25 |
| acrius illa subit, Pontice, si qua tua est. | |
| quippe ubi non liceat uacuos seducere ocellos, | |
| nec uigilare alio nomine, cedat Amor? | |
| qui non ante patet, donec manus attigit ossa: | |
| quisquis es, assiduas a fuge blanditias! | 30 |
| illis et silices et possint cedere quercus, | |
| nedum tu par sis, spiritus iste leuis. | |
| quare, si pudor est, quam primum errata fatere: | |
| dicere quo pereas saepe in amore leuat. | |
| |