| |
| DEFICIVNT magico torti sub carmine rhombi, | |
| et iacet exstincto laurus adusta foco; | |
| et iam Luna negat totiens descendere caelo, | |
| nigraque funestum concinit omen auis. | |
| una ratis fati nostros portabit amores | 5 |
| caerula ad infernos uelificata lacus. | |
| si non unius, quaeso, miserere duorum! | |
| uiuam, si uiuet: si cadet illa, cadam. | |
| pro quibus optatis sacro me carmine damno: | |
| scribam ego Per magnum est salua puella Iouem; | 10 |
| ante tuosque pedes illa ipsa operata sedebit, | |
| narrabitque sedens longa pericla sua. | |
| haec tua, Persephone, maneat clementia, nec tu, | |
| Persephonae coniunx, saeuior esse uelis. | |
| sunt apud infernos tot milia formosarum; | 15 |
| pulcra sit in superis, si licet, una locis! | |
| uobiscum est Iope, uobiscum candida Tyro, | |
| uobiscum Europe nec proba Pasiphae, | |
| et quot Creta tulit uetus et quot Achaia formas, | |
| et Thebae et Priami diruta regna senis: | 20 |
| et quaecumque erat in numero Romana puella, | |
| occidit: has omnis ignis auarus habet. | |
| nec forma aeternum aut cuiquam est fortuna perennis: | |
| longius aut propius mors sua quemque manet. | |
| tu quoniam es, mea lux, magno dimissa periclo, | 25 |
| munera Dianae debita redde choros. | |
| |