Verse > Anthologies > Heathcote William Garrod, comp. > The Oxford Book of Latin Verse
See also: Sextus Propertius Biography
  PREVIOUS NEXT  
CONTENTS · BIBLIOGRAPHIC RECORD
Heathcote William Garrod, comp. (1878–1960).  The Oxford Book of Latin Verse.  1912.
 
A Dream about Cynthia
 
Sextus Propertius (c.50 B.C.–c.16 B.C.)
 
 
VIDI te in somnis fracta, mea uita, carina
  Ionio lassas ducere rore manus,
et quaecumque in me fueras mentita fateri,
  nec iam umore grauis tollere posse comas,
qualem purpureis agitatam fluctibus Hellen,        5
  aurea quam molli tergore uexit ouis.
quam timui ne forte tuum mare nomen haberet,
  teque tua labens nauita fleret aqua!
quae tum ego Neptuno, quae tum cum Castore fratri,
  quaeque tibi excepi tum, dea Leucothoe!        10
at tu uix primas extollens gurgite palmas
  saepe meum nomen iam peritura uocas.
quod si forte tuos uidisset Glaucus ocellos,
  esses Ionii facta puella maris,
et tibi ob inuidiam Nereides increpitarent,        15
  candida Nesaee, caerula Cymothoe.
sed tibi subsidio delphinum currere uidi,
  qui, puto, Arioniam uexerat ante lyram.
iamque ego conabar summo me mittere saxo,
  cum mihi discussit talia uisa metus.        20
 

CONTENTS · BIBLIOGRAPHIC RECORD
  PREVIOUS NEXT  
 
Loading
Click here to shop the Bartleby Bookstore.

Shakespeare · Bible · Strunk · Anatomy · Nonfiction · Quotations · Reference · Fiction · Poetry
© 1993–2014 Bartleby.com · [Top 150] · Subjects · Titles · Authors