Verse > Anthologies > Heathcote William Garrod, comp. > The Oxford Book of Latin Verse
See also: Sextus Propertius Biography
  PREVIOUS NEXT  
CONTENTS · BIBLIOGRAPHIC RECORD
Heathcote William Garrod, comp. (1878–1960).  The Oxford Book of Latin Verse.  1912.
 
Warning to a Rival
 
Sextus Propertius (c.50 B.C.–c.16 B.C.)
 
 
INVIDE, tu tandem uoces compesce molestas
  et sine nos cursu, quo sumus, ire pares!
quid tibi uis, insane? meos sentire furores?
  infelix, properas ultima nosse mala,
et miser ignotos uestigia ferre per ignis,        5
  et bibere e tota toxica Thessalia.
non est illa uagis similis collata puellis:
  molliter irasci non sciet illa tibi.
quod si forte tuis non est contraria uotis,
  at tibi curarum milia quanta dabit!        10
non tibi iam somnos, non illa relinquet ocellos:
  illa feros animis alligat una uiros.
a, mea contemptus quotiens ad limina curres.
  quo tibi singultu fortia uerba cadent!
et tremulus maestis orietur fletibus horror,        15
  et timor informem ducet in ore notam,
et quaecumque uoles fugient tibi uerba querenti,
  nec poteris, qui sis aut ubi, nosse miser!
tum graue seruitium durae cogere puellae
  discere et exclusum quid sit abire domum;        20
nec iam pallorem totiens mirabere nostrum,
  aut cur sim toto corpore nullus ego.
nec tibi nobilitas poterit succurrere amanti:
  nescit Amor priscis cedere imaginibus.
quod si parua tuae dederis uestigia culpae,        25
  quam cito de tanto nomine rumor eris!
non ego tum potero solacia ferre roganti,
  cum mihi nulla mei sit medicina mali;
sed pariter miseri socio cogemur amore
  alter in alterius mutua flere sinu.        30
quare, quid possit mea Cynthia, desine, Galle,
  quaerere: non impune illa rogata uenit.
 

CONTENTS · BIBLIOGRAPHIC RECORD
  PREVIOUS NEXT  
 
Loading
Click here to shop the Bartleby Bookstore.

Shakespeare · Bible · Strunk · Anatomy · Nonfiction · Quotations · Reference · Fiction · Poetry
© 1993–2014 Bartleby.com · [Top 150] · Subjects · Titles · Authors