Verse > Anthologies > Heathcote William Garrod, comp. > The Oxford Book of Latin Verse
See also: Sextus Propertius Biography
  PREVIOUS NEXT  
CONTENTS · BIBLIOGRAPHIC RECORD
Heathcote William Garrod, comp. (1878–1960).  The Oxford Book of Latin Verse.  1912.
 
Athens shall cure him of his Love
 
Sextus Propertius (c.50 B.C.–c.16 B.C.)
 
 
MAGNVM iter ad doctas proficisci cogor Athenas,
  ut me longa graui soluat amore uia.
crescit enim assidue spectando cura puellae:
  ipse alimenta sibi maxima praebet amor.
omnia sunt temptata mihi, quacumque fugari        5
  possit: at ex omni me premit ipse deus.
bis tamen aut semel admittit, cum saepe negauit;
  seu uenit, extremo dormit amicta toro.
unum erit auxilium: mutatis Cynthia terris
  quantum oculis, animo tam procul ibit amor.        10
nunc agite, o socii, propellite in aequora nauem,
  remorumque pares ducite sorte uices,
iungiteque extremo felicia lintea malo:
  iam liquidum nautis aura secundat iter.
Romanae turres et uos ualeatis, amici,        15
  tuque mihi qualiscumque, puella, uale!
ergo ego nunc rudis Hadriaci uehar aequoris hospes,
  cogar et undisonos nunc prece adire deos.
deinde per Ionium uectus cum fessa Lechaeo
  sedarit placida uela phaselus aqua,        20
quod superest, sufferre, pedes, properate laborem,
  Isthmos qua terris arcet utrumque mare.
inde ubi Piraei capient me litora portus,
  scandam ego Theseae bracchia longa uiae.
illic aut stadiis animum emendare Platonis        25
  incipiam aut hortis, docte Epicure, tuis;
persequar aut studio linguae Demosthenis artem,
  librorumque tuos, docte Menandre, sales;
aut certe tabulae capient mea lumina pictae,
  siue ebore exactae, seu magis aere, manus.        30
aut spatia annorum aut longa interualla profundi
  lenierint tacito uulnera nostra sinu:
seu moriar, fato, non turpi fractus amore;
  atque erit illa mihi mortis honesta dies.
 

CONTENTS · BIBLIOGRAPHIC RECORD
  PREVIOUS NEXT  
 
Loading
Click here to shop the Bartleby Bookstore.

Shakespeare · Bible · Strunk · Anatomy · Nonfiction · Quotations · Reference · Fiction · Poetry
© 1993–2014 Bartleby.com · [Top 150] · Subjects · Titles · Authors