Verse > Anthologies > Heathcote William Garrod, comp. > The Oxford Book of Latin Verse
See also: Sextus Propertius Biography
  PREVIOUS NEXT  
CONTENTS · BIBLIOGRAPHIC RECORD
Heathcote William Garrod, comp. (1878–1960).  The Oxford Book of Latin Verse.  1912.
 
Hylas
 
Sextus Propertius (c.50 B.C.–c.16 B.C.)
 
 
HOC pro continuo te, Galle, monemus amore.
  (id tibi ne uacuo defluat ex animo)
saepe imprudenti fortuna occurrit amanti:
  crudelis Minyis dixerit Ascanius.
est tibi non infra speciem, non nomine dispar,        5
  Theiodamanteo proximus ardor Hylae:
hunc tu, siue leges Vmbrae sacra flumina siluae,
  siue Aniena tuos tinxerit unda pedes,
siue Gigantea spatiabere litoris ora,
  siue ubicumque uago fluminis hospitio,        10
Nympharum semper cupidis defende rapinis
  (non minor Ausoniis est amor Adryasin);
nec tibi sit curae fontes et frigida saxa,
  Galle, neque expertos semper adire lacus.
namque ferunt olim Pagasae naualibus Argon        15
  egressam longe Phasidos isse uiam,
et iam praeteritis labentem Athamantidos undis
  Mysorum scopulis applicuisse ratem.
hic manus heroum, placidis ut constitit oris,
  mollia composita litora fronde tegit.        20
at comes inuicti iuuenis processerat ultra,
  raram sepositi quaerere fontis aquam.
hunc duo sectati fratres, Aquilonia proles,
  hunc super et Zetes, hunc super et Calais,
oscula suspensis instabant carpere plumis,        25
  oscula et alterna ferre supina fuga.
ille sub extrema pendens secluditur ala
  et uolucres ramo summouet insidias.
iam Pandioniae cessat genus Orithyiae:
  a dolor! ibat Hylas, ibat Hamadryasin.        30
hic erat Arganthi Pege sub uertice montis
  grata domus Nymphis umida Thyniasin,
quam supra nullae pendebant debita curae
  roscida desertis poma sub arboribus,
et circum irriguo surgebant lilia prato        35
  candida purpureis mixta papaueribus.
quae modo decerpens tenero pueriliter ungui
  proposito florem praetulit officio,
et modo formosis incumbens nescius undis
  errorem blandis tardat imaginibus.        40
tandem haurire parat demissis flumina palmis
  innixus dextro plena trahens umero.
cuius ut accensae Dryades candore puellae
  miratae solitos destituere choros,
prolapsum leuiter facili traxere liquore:        45
  tum sonitum rapto corpore fecit Hylas.
cui procul Alcides iterat responsa, sed illi
  nomen ab extremis fontibus aura refert.
quae miser ignotis error perpessus in oris
  Herculis indomito fleuerat Ascanio,        50
his, o Galle, tuos monitus seruabis amores;
  formosum Nymphis credere cautus Hylan.
 

CONTENTS · BIBLIOGRAPHIC RECORD
  PREVIOUS NEXT  
 
Loading
Click here to shop the Bartleby Bookstore.

Shakespeare · Bible · Strunk · Anatomy · Nonfiction · Quotations · Reference · Fiction · Poetry
© 1993–2014 Bartleby.com · [Top 150] · Subjects · Titles · Authors