Verse > Anthologies > Heathcote William Garrod, comp. > The Oxford Book of Latin Verse
See also: Sextus Propertius Biography
  PREVIOUS NEXT  
CONTENTS · BIBLIOGRAPHIC RECORD
Heathcote William Garrod, comp. (1878–1960).  The Oxford Book of Latin Verse.  1912.
 
Cornelia’s Plea
 
Sextus Propertius (c.50 B.C.–c.16 B.C.)
 
 
DESINE, Paulle, meum lacrimis urgere sepulcrum:
  panditur ad nullas ianua nigra preces;
cum semel infernas intrarunt funera leges,
  non exorato stant adamante uiae.
te licet orantem fuscae deus audiat aulae;        5
  nempe tuas lacrimas litora surda bibent.
uota mouent superos: ubi portitor aera recepit,
  obserat herbosos lurida porta rogos.
sic maestae cecinere tubae, cum subdita nostrum
  detraheret lecto fax inimica caput.        10
quid mihi coniugium Paulli, quid currus auorum
  profuit aut famae pignora tanta meae?
num minus immitis habuit Cornelia Parcas?
  en sum, quod digitis quinque legatur, onus.
damnatae noctes et uos uada lenta paludes,        15
  et quaecumque meos implicat unda pedes,
immatura licet, tamen huc non noxia ueni:
  deprecor hic umbrae mollia iura meae:
aut si quis posita iudex sedet Aeacus urna,
  is mea sortita uindicet ossa pila:        20
assideant fratres iuxta Minoida sellam et
  Eumenidum intento turba seuera foro.
Sisyphe, mole uaces; taceant Ixionis orbes;
  fallax Tantaleo corripere ore liquor;
Cerberus et nullas hodie petat improbus umbras;        25
  et iaceat tacita laxa catena sera.
ipsa loquor pro me: si fallo, poena sororum
  infelix umeros urgeat urna meos.
si cui fama fuit per auita tropaea decori,
  Afra Numantinos regna loquuntur auos:        30
altera maternos exaequat turba Libones,
  et domus est titulis utraque fulta suis.
mox, ubi iam facibus cessit praetexta maritis,
  uinxit et acceptas altera uitta comas,
iungor, Paulle, tuo sic discessura cubili        35
  ut lapide hoc uni nupta fuisse legar.
testor maiorum cineres tibi, Roma, uerendos,
  sub quorum titulis, Africa, tunsa iaces,
testor qui Persen stimulantem pectus Achille,
  quique ortas proauo fregit Achille domos,        40
me neque censurae legem mollisse neque ulla
  labe mea nostros erubuisse focos.
non fuit exuuiis tantis Cornelia damnum:
  quin et erat magnae pars imitanda domus.
nec mea mutata est aetas, sine crimine tota est:        45
  uiximus insignes inter utramque facem.
mi natura dedit leges a sanguine ductas,
  ne possem melior iudicis esse metu.
quaelibet austeras de me ferat urna tabellas:
  turpior assessu non erit ulla meo,        50
uel tu, quae tardam mouisti fune Cybellen,
  Claudia, turritae rara ministra deae,
uel cui, ius rapto cum Vesta reposceret igni,
  exhibuit uiuos carbasus alba focos.
nec te, dulce caput, mater Scribonia, laesi:        55
  in me mutatum quid nisi fata uelis?
maternis laudor lacrimis urbisque querelis,
  defensa et gemitu Caesaris ossa mea,
ille sua nata dignam uixisse sororem
  increpat, et lacrimas uidimus ire deo.        60
et tamen emerui generosos uestis honores,
  nec mea de sterili facta rapina domo.
tu, Lepide, et tu, Paulle, meum post fata leuamen,
  condita sunt uestro lumina nostra sinu.
uidimus et fratrem sellam geminasse curulem,        65
  consul quo factus tempore rapta soror.
filia, tu specimen censurae nata paternae,
  fac teneas unum nos imitata uirum.
et serie fulcite genus: mihi cumba uolenti
  soluitur aucturis tot mea fata meis.        70
haec est feminei merces extrema triumphi,
  laudat ubi emeritum libera fama torum.
nunc tibi commendo communia pignora natos:
  haec cura et cineri spirat inusta meo.
fungere maternis uicibus, pater; illa meorum        75
  omnis erit collo turba ferenda tuo.
oscula cum dederis tua flentibus, adice matris:
  tota domus coepit nunc onus esse tuum.
et si quid doliturus eris, sine testibus illis!
  cum uenient, siccis oscula falle genis!        80
sat tibi sint noctes quas de me, Paulle, fatiges,
  somniaque in faciem credita saepe meam:
atque ubi secreto nostra ad simulacra loqueris,
  ut responsurae singula uerba iace.
seu tamen aduersum mutarit ianua lectum        85
  sederit et nostro casta nouerca toro,
coniugium, pueri, laudate et ferte paternum:
  capta dabit uestris moribus illa manus.
nec matrem laudate nimis: collata priori
  uertet in offensas libera uerba suas.        90
seu memor ille mea contentus manserit umbra
  et tanti cineres duxerit esse meos,
discite uenturam iam nunc sentire senectam,
  caelibis ad curas nec uacet ulla uia.
quod mihi detractum est, uestros accedat ad annos:        95
  prole mea Paullum sic iuuet esse senem.
et bene habet: numquam mater lugubria sumpsi;
  uenit in exsequias tota caterua meas.
causa perorata est. flentes me surgite, testes,
  dum pretium uitae grata rependit humus.        100
moribus et caelum patuit; sim digna merendo
  cuius honoratis ossa uehantur auis.
 

CONTENTS · BIBLIOGRAPHIC RECORD
  PREVIOUS NEXT  
 
Loading
Click here to shop the Bartleby Bookstore.

Shakespeare · Bible · Strunk · Anatomy · Nonfiction · Quotations · Reference · Fiction · Poetry
© 1993–2014 Bartleby.com · [Top 150] · Subjects · Titles · Authors