Verse > Anthologies > Heathcote William Garrod, comp. > The Oxford Book of Latin Verse
See also: Sextus Propertius Biography
  PREVIOUS NEXT  
CONTENTS · BIBLIOGRAPHIC RECORD
Heathcote William Garrod, comp. (1878–1960).  The Oxford Book of Latin Verse.  1912.
 
The Lover alone knows in what Hour Death shall come to him
 
Sextus Propertius (c.50 B.C.–c.16 B.C.)
 
 
AT uos incertam, mortales, funeris horam
  quaeritis, et qua sit mors aditura uia;
quaeritis et caelo, Phoenicum inuenta, sereno,
  quae sit stella homini commoda quaeque mala;
seu pedibus Parthos sequimur seu classe Britannos,        5
  et maris et siccae caeca pericla uiae;
rursus et obiectum fletis caput esse tumultu
  cum Mauors dubias miscet utrimque manus;
praeterea domibus flammam domibusque ruinas,
  neu subeant labris pocula nigra tuis.        10
solus amans nouit, quando periturus et a qua
  morte, neque hic Boreae flabra neque arma timet.
iam licet et Stygia sedeat sub harundine remex,
  soluat et infernae tristia uela ratis:
si modo clamantis reuocauerit aura puellae,        15
  concessum nulla lege redibit iter.
 

CONTENTS · BIBLIOGRAPHIC RECORD
  PREVIOUS NEXT  
 
Loading
Click here to shop the Bartleby Bookstore.

Shakespeare · Bible · Strunk · Anatomy · Nonfiction · Quotations · Reference · Fiction · Poetry
© 1993–2014 Bartleby.com · [Top 150] · Subjects · Titles · Authors