Verse > Anthologies > Heathcote William Garrod, comp. > The Oxford Book of Latin Verse
  PREVIOUS NEXT  
CONTENTS · BIBLIOGRAPHIC RECORD
Heathcote William Garrod, comp. (1878–1960).  The Oxford Book of Latin Verse.  1912.
 
To Phoebus: A Prayer in Sickness
 
Sulpicia (fl. 20 B.C. (?))
 
 
HVC ades et tenerae morbos expelle puellae,
  huc ades, intonsa Phoebe superbe coma.
crede mihi, propera: nec te iam, Phoebe, pigebit
  formosae medicas applicuisse manus.
effice ne macies pallentis occupet artus,        5
  neu notet informis candida membra color,
et quodcumque mali est et quidquid triste timemus,
  in pelagus rapidis euehat amnis aquis.
sancte, ueni, tecumque feras quicumque sapores,
  quicumque et cantus corpora fessa leuant:        10
neu iuuenem torque, metuit qui fata puellae
  uotaque pro domina uix numeranda facit.
interdum uouet, interdum, quod langueat illa,
  dicit in aeternos aspera uerba deos.
pone metum, Cerinthe; deus non laedit amantis.        15
  tu modo semper ama: salua puella tibi est.
nil opus est fletu: lacrimis erit aptius uti,
  si quando fuerit tristior illa tibi.
at nunc tota tua est, te solum candida secum
  cogitat, et frustra credula turba sedet.        20
Phoebe, faue: laus magna tibi tribuetur in uno
  corpore seruato restituisse duos.
iam celeber, iam laetus eris, cum debita reddet
  certatim sanctis laetus uterque focis.
tunc te felicem dicet pia turba deorum,        25
  optabunt artes et sibi quisque tuas.
 

CONTENTS · BIBLIOGRAPHIC RECORD
  PREVIOUS NEXT  
 
Loading
Click here to shop the Bartleby Bookstore.

Shakespeare · Bible · Strunk · Anatomy · Nonfiction · Quotations · Reference · Fiction · Poetry
© 1993–2014 Bartleby.com · [Top 150] · Subjects · Titles · Authors