Verse > Anthologies > Heathcote William Garrod, comp. > The Oxford Book of Latin Verse
  PREVIOUS NEXT  
CONTENTS · BIBLIOGRAPHIC RECORD
Heathcote William Garrod, comp. (1878–1960).  The Oxford Book of Latin Verse.  1912.
 
The Death of Cicero
 
Cornelius Severus (fl. 38 B.C.)
 
 
ORAQVE magnanimum spirantia paene uirorum
  in rostris iacuere suis; sed enim abstulit omnis,
tamquam sola foret, rapti Ciceronis imago.
tunc redeunt animis ingentia consulis acta
iurataeque manus deprensaque foedera noxae        5
patriciumque nefas extinctum: poena Cethegi
deiectusque redit uotis Catilina nefandis.
quid fauor adscitus, pleni quid honoribus anni
profuerant, sacris et uota quid artibus aetas?
abstulit una dies aeui decus, ictaque luctu        10
conticuit Latiae tristis facundia linguae.
unica sollicitis quondam tutela salusque,
egregium semper patriae caput, ille senatus
uindex, ille fori, legum iurisque togaeque
publica uox, saeuis aeternum obmutuit armis!        15
informis uoltus sparsamque cruore nefando
canitiem sacrasque manus operumque ministras
tantorum pedibus ciuis proiecta superbis
proculcauit ouans nec lubrica fata deosque
respexit! nullo luet hoc Antonius aeuo.        20
hoc nec in Emathio mitis uictoria Perse,
nec te, dire Syphax, non fecerat hoste Philippo;
inque triumphato ludibria iuncta Iugurtha
afuerunt, nostraeque cadens ferus Hannibal irae
membra tamen Stygias tulit inuiolata sub umbras.        25
 

CONTENTS · BIBLIOGRAPHIC RECORD
  PREVIOUS NEXT  
 
Loading
Click here to shop the Bartleby Bookstore.

Shakespeare · Bible · Strunk · Anatomy · Nonfiction · Quotations · Reference · Fiction · Poetry
© 1993–2014 Bartleby.com · [Top 150] · Subjects · Titles · Authors