Verse > Anthologies > Heathcote William Garrod, comp. > The Oxford Book of Latin Verse
See also: Marcus Manilius Biography
  PREVIOUS NEXT  
CONTENTS · BIBLIOGRAPHIC RECORD
Heathcote William Garrod, comp. (1878–1960).  The Oxford Book of Latin Verse.  1912.
 
The Science of Nature
 
Marcus Manilius (fl. A.D. 10)
 
 
CARMINE diuinas artis et conscia fati
  sidera diuersos hominum uariantia casus,
caelestis rationis opus, deducere mundo
aggredior primusque nouis Helicona mouere
cantibus et uiridi nutantis uertice siluas,        5
hospita sacra ferens nulli memorata priorum.
huc mihi tu, Caesar, patriae princepsque paterque,
qui regis augustis parentem legibus orbem
concessumque patri mundum deus ipse mereris,
daque animum uirisque satis da tanta canendo.        10
iam propiusque fauet mundus scrutantibus ipsum
et cupit aetherios per carmina pandere census.
hoc sub pace uacat tantum. iuuat ire per ipsum
aera et inmenso spatiantem uiuere caelo
signaque et aduersos stellarum noscere cursus.        15
quod solum nouisse parum est. impensius ipsa
scire iuuat magni penitus praecordia mundi,
quaque regat generetque suis animalia signis
cernere et in numerum Phoebo modulante referre.
bina mihi positis lucent altaria flammis,        20
ad duo templa precor duplici circumdatus aestu
carminis et rerum: certa cum lege canentem
mundus et inmenso uatem circumstrepit orbe
uixque soluta suis inmittit uerba figuris.
quem primum interius licuit cognoscere stellas        25
munere caelestum? quis enim condentibus illis
clepisset furto mundum, quo cuncta reguntur?
quis foret humano conatus pectore tantum,
inuitis ut dis cuperet deus ipse uideri,
sublimis aperire uias imumque sub orbem        30
et per inane suis parentia finibus astra?
tu princeps auctorque sacri, Cyllenie, tanti.
per te iam caelum interius, iam sidera nota
nominaque et cursus signorum, pondera, uires,
maior uti facies mundi foret et ueneranda        35
non species tantum sed et ipsa potentia rerum,
sentirentque deum gentes qua maximus esset.
quin natura dedit uires seque ipsa reclusit
regalis animos primum dignata mouere
proxima tangentis rerum fastigia caelo,        40
qui domuere feras gentis oriente sub ipso,
quas secat Euphrates, in quas et Nilus inundat,
qua mundus redit et nigras super euolat urbis;
tum qui templa sacris coluerunt omne per aeuum
delectique sacerdotes in publica uota        45
officio uinxere deum, quibus ipsa potentis
numinis accendit castam praesentia mentem,
inque deum deus ipse tulit patuitque ministris:
hi tantum mouere decus primique per artem
sideribus uidere uagis pendentia fata.        50
singula nam proprio signarunt tempora casu
longa per assiduas complexi saecula curas,
nascendi quae cuique dies, quae uita fuisset,
in quas fortunae leges quaeque hora ualeret,
quantaque quam parui facerent discrimina motus.        55
postquam omnis caeli species redeuntibus astris
percepta in proprias sedis, et reddita certis
fatorum ordinibus sua cuique potentia formae,
per uarios usus artem experientia fecit
exemplo monstrante uiam speculataque longe        60
deprendit tacitis dominantia legibus astra
et totum aeterna mundum ratione moueri
fatorumque uices certis discernere signis.
nam rudis ante illos nullo discrimine uita
in speciem conuersa operum ratione carebat,        65
et stupefacta nouo pendebat lumine mundi:
tum uelut amissis maerens, tum laeta renatis
sideribus, uariosque dies incertaque noctis
tempora, nec similis umbras iam sole regresso,
iam propiore, suis poterat qua discere causis?        70
necdum etiam doctas sollertia fecerat artis,
terraque sub rudibus cessabat uasta colonis;
tumque in desertis habitabat montibus aurum,
ignotusque nouos pontus subduxerat orbis;
nec uitam pelago nec uentis credere uota        75
audebant; se quisque satis nouisse putabant.
sed cum longa dies acuit mortalia corda,
et labor ingenium miseris dedit, et sua quemque
aduigilare sibi iussit fortuna premendo,
seducta in uarias certarunt pectora curas,        80
et quodcumque sagax temptando repperit usus,
in commune bonum laeti commenta dederunt.
tunc et lingua suas accepit barbara leges,
et fera diuersis exercita frugibus arua,
et uagus in caecum penetrauit nauita pontum,        85
fecit et ignotis linter commercia terris.
tum belli pacisque artis commenta uetustas;
semper enim ex aliis alias proseminat usus.
ne uulgata canam: linguas didicere uolucrum,
consultare fibras et rumpere uocibus anguis,        90
sollicitare umbras imumque Acheronta mouere
in noctemque dies, in lucem uertere noctis.
omnia conando docilis sollertia uicit.
nec prius imposuit rebus finemque modumque
quam caelum ascendit ratio cepitque profundam        95
naturam rerum et causas uiditque quod usquam est:
nubila cur tanto quaterentur pulsa fragore,
hiberna aestiua nix grandine mollior esset,
arderent terrae solidusque tremesceret orbis,
cur imbres ruerent, uentos quae causa moueret,        100
peruidit soluitque animis miracula rerum
eripuitque Ioui fulmen uirisque Tonanti
et sonitum uentis concessit, nubibus ignem.
 

CONTENTS · BIBLIOGRAPHIC RECORD
  PREVIOUS NEXT  
 
Loading
Click here to shop the Bartleby Bookstore.

Shakespeare · Bible · Strunk · Anatomy · Nonfiction · Quotations · Reference · Fiction · Poetry
© 1993–2014 Bartleby.com · [Top 150] · Subjects · Titles · Authors