Verse > Anthologies > Heathcote William Garrod, comp. > The Oxford Book of Latin Verse
See also: Marcus Manilius Biography
  PREVIOUS NEXT  
CONTENTS · BIBLIOGRAPHIC RECORD
Heathcote William Garrod, comp. (1878–1960).  The Oxford Book of Latin Verse.  1912.
 
The Milky Way
 
Marcus Manilius (fl. A.D. 10)
 
 
NAMQVE in caeruleo candens nitet orbita mundo
  ceu missura diem subito caelumque recludens.
ac ueluti uiridis discernit semita campos,
quam terit assiduo renouans iter orbita tractu;
ut freta canescunt sulcum ducente carina        5
accipiuntque uiam fluctus spumantibus undis,
quam tortus uerso mouit de gurgite uertex,
candidus in nigro lucet sic limes Olympo,
caeruleum findens ingenti lumine mundum.
utque suos arcus per nubila circinat Iris,        10
sic superincumbit signato culmine limes
candidus et resupina facit mortalibus ora,
dum noua per caecam mirantur lumina noctem,
inquiruntque sacras humano pectore causas,
num se diductis conetur soluere moles        15
segminibus, raraque labent compagine rimae
admittantque nouum laxato tegmine lumen;
(quid sibi non timeant, magni cum uulnera caeli
conspiciant, feriatque oculos iniuria mundi?)
an coeat mundus, duplicisque extrema cauernae        20
conueniant caelique oras et segmina iungant,
perque ipsos fiat nexus manifesta cicatrix
fusuram faciens mundi, stipatus et orbis
aeriam in nebulam clara compagine uersus
in cuneos alto cogat fundamina caeli?        25
an melius manet illa fides per saecula prisca
illac solis equos diuersis cursibus isse
atque aliam triuisse uiam, longumque per aeuum
exustas sedis incoctaue sidera flammis
caeruleam uerso speciem mutasse colore,        30
infusumque loco cinerem mundumque sepultum?
fama etiam antiquis ad nos descendit ab annis,
Phaethontem patrio curru per signa uolantem,
dum noua miratur propius spectacula mundi
et puer in caelo ludit curruque superbus        35
luxuriat mundo cupit et maiora parente,
deflexum solito cursu curuisque quadrigis
monstratas liquisse uias orbemque recentem
imposuisse polo; nec signa insueta tulisse
errantis nutu flammas cursumque solutum.        40
quid querimur, flammas totum saeuisse per orbem,
terrarumque rogum cunctas arsisse per urbis,
cum uaga dispersi fluitarunt fragmina currus,
et caelum exustum est? luit ipse incendia mundus,
et noua uicinis flagrarunt sidera flammis        45
nunc quoque praeteriti faciem referentia casus.
nec mihi celanda est famae uulgata uetustas
mollior, e niueo lactis fluxisse liquorem
pectore reginae diuum caelumque colore
infecisse suo. quapropter lacteus orbis        50
dicitur, et nomen causa descendit ab ipsa.
an maior densa stellarum turba corona
contexit flammas et crasso lumine candet,
et fulgore nitet collato clarior orbis?
an fortes animae dignataque nomina caelo        55
corporibus resoluta suis terraeque remissa
huc migrant ex orbe suumque habitantia caelum
aetherios uiuunt annos mundoque fruuntur?
atque hic Aeacidas, hic et ueneramur Atridas
Tydidenque ferum terraeque marisque triumphis        60
naturae uictorem Ithacum Pyliumque senecta
insignem triplici, Danaumque ad Pergama reges
Auroraeque nigrum partum stirpemque Tonantis
rectorem Lyciae; nec te, Mauortia uirgo,
praeteream regesque alios, quos Thraecia misit        65
atque Asiae gentes et Magno maxima Pella;
quique animi uiris et strictae pondera mentis
prudentes habuere uiri, quibus omnis in ipsis
census erat, iustusque Solon fortisque Lycurgus,
aetheriusque Platon et qui fabricauerat illum        70
damnatusque suas melius damnauit Athenas,
Persidis et uictor, strarat quae classibus aequor.
Romanique uiri, quorum iam maxima turba est:
Tarquinioque minus reges, et Horatia proles
tota acies, parti nec non et Scaeuola trunca        75
nobilior, maiorque uiris tu, Cloelia, uirgo,
et Romana ferens, quae texit, moenia Cocles,
et commilitio uolucris Coruinus adeptus
et spolia et nomen, qui gestat in alite Phoebum,
et Ioue qui meruit caelum Romamque Camillus        80
seruando posuit, Brutusque a rege receptae
conditor, et Pyrrhi per bella Papirius ultor,
Fabricius Curiusque pares et tertia palma
Marcellus, Cossusque prior de rege necato,
certantesque Deci uotis similesque triumphis,        85
inuictusque mora Fabius, uictorque ferocis
Liuius Hasdrubalis socio per bella Nerone,
uel duo Scipiadae, fatum Carthaginis unum,
Pompeiusque orbis domitor per trisque triumphos
ante diem princeps, et censu Tullius oris        90
emeritus caelum, et tu, Claudi magna propago,
Aemiliaeque domus proceres, clarique Metelli,
et Cato fortunae uictor, matrisque sub armis
miles Agrippa suae; Venerisque ab origine proles
Iulia descendit caelo caelumque repleuit,        95
quod regit Augustus socio per signa Tonante,
cernit et in coetu diuum agnouitque Quirinum
altius aetherii quam candet circulus orbis:
illa deis sedes, haec illis, proxima diuum
qui uirtute sua similes fastigia tangunt.        100
 

CONTENTS · BIBLIOGRAPHIC RECORD
  PREVIOUS NEXT  
 
Loading
Click here to shop the Bartleby Bookstore.

Shakespeare · Bible · Strunk · Anatomy · Nonfiction · Quotations · Reference · Fiction · Poetry
© 1993–2014 Bartleby.com · [Top 150] · Subjects · Titles · Authors