| |
| SED quid iam tenui prodest ratione nitentem | |
| scrutari mundum, si mens sua cuique repugnat, | |
| spemque timor tollit prohibetque a limine caeli? | |
| condit enim quicquid uasto natura recessu | |
| mortalisque fugit uisus et pectora nostra; | 5 |
| nec prodesse potest, quod fatis cuncta reguntur, | |
| cum fatum nulla possit ratione uideri. | |
| quid iuuat in semet sua per conuicia ferri | |
| et fraudare bonis, quae nec deus inuidet ipse, | |
| quosque dedit natura oculos deponere mentis? | 10 |
| perspicimus caelum; cur non et munera caeli? | |
| inque ipsos penitus mundi descendere census | |
| seminibusque suis tantam componere molem | |
| et partum caeli sua per nutricia ferre | |
| extremumque sequi pontum terraeque subire | 15 |
| pendentis tractus et toto uiuere in orbe, | |
| quanta et pars superest, rationem ducere nostis. | |
| iam nusquam natura latet; peruidimus omnem | |
| et capto potimur mundo nostrumque parentem | |
| pars sua perspicimus, genitique accedimus astris. | 20 |
| an dubium est, habitare deum sub pectore nostro, | |
| in caelumque redire animas caeloque uenire? | |
| utque sit ex omni constructus corpore mundus, | |
| aëis atque ignis summi terraeque marisque, | |
| spiritus at totum ratioque infusa gubernet, | 25 |
| sic esse in nobis terrenae corpora sortis | |
| sanguineis animis, animum, qui iuncta gubernat, | |
| dis pensatque hominem? quid mirum, noscere mundum | |
| si possunt homines, quibus est et mundus in ipsis, | |
| exemplumque dei quisque est in imagine parua? | 30 |
| an cuiquam genitos, nisi caelo, credere fas est | |
| esse homines? projecta iacent animalia cuncta | |
| in terra uel mersa uadis uel in aëere pendent; | |
| omnibus una quies, uenter censusque per artus, | |
| et quia consilium non est, et lingua remissa. | 35 |
| unius inspectus rerum uiresque loquendi | |
| ingeniumque capax; uariasque educitur artis | |
| hic partus, qui cuncta regit: secessit in urbis, | |
| edomuit terram ad fruges, animalia cepit | |
| imposuitque uiam ponto, stetit unus in arcem | 40 |
| erectus capitis uictorque ad sidera mittit | |
| sidereos oculos propiusque adspectat Olympum | |
| inquiritque Iouem; nec sola fronte deorum | |
| contentus manet, et caelum scrutatur in aluo | |
| cognatumque sequens corpus se quaerit in astris. | 45 |
| huic in tanta fidem petimus, quam saepe uolucres | |
| accipiunt trepidaeque boum sub pectore fibrae. | |
| an minus est sacris rationem ducere signis, | |
| quam pecudum mortis auiumque attendere cantus? | |
| atque adeo faciem caeli non inuidet orbi | 50 |
| ipse deus uultusque suos corpusque recludit | |
| uoluendo semper seque ipsum inculcat et offert, | |
| ut bene cognosci possit doceatque uidentis, | |
| qualis eat, cogatque suas attendere leges. | |
| ipse uocat nostros animos ad sidera mundus | 55 |
| nec patitur, quia non condit, sua iura latere. | |
| quis putet esse nefas nosci, quod cernere fas est? | |
| nec contemne tuas quasi paruo in corpore uires; | |
| quod ualet, immensum est. sic auri pondera parui | |
| exsuperant pretio numerosos aeris aceruos. | 60 |
| sic adamas, punctum lapidis, pretiosior auro est. | |
| paruula sic totum peruisit pupula caelum, | |
| sic animi sedes tenui sub corde locata | |
| per totum angusto regnat de limite corpus. | |
| materiae ne quaere modum, sed perspice uiris, | 65 |
| quas ratio, non pondus habet. ratio omnia uincit. | |
| |