Verse > Anthologies > Heathcote William Garrod, comp. > The Oxford Book of Latin Verse
See also: Ovid Quotations
  PREVIOUS NEXT  
CONTENTS · BIBLIOGRAPHIC RECORD
Heathcote William Garrod, comp. (1878–1960).  The Oxford Book of Latin Verse.  1912.
 
His Autobiography
 
Ovid (43 B.C.–A.D. 18)
 
 
ILLE ego qui fuerim, tenerorum lusor amorum,
  quem legis, ut noris, accipe, Posteritas.
Sulmo mihi patria est, gelidis uberrimus undis,
  milia qui nouies distat ab Vrbe decem.
editus hic ego sum; nec non ut tempora noris,        5
  cum cecidit fato consul uterque pari.
siquid id est, usque a proauis uetus ordinis heres,
  non modo fortunae munere factus eques.
nec stirps prima fui; genito sum fratre creatus,
  qui tribus ante quater mensibus ortus erat.        10
Lucifer amborum natalibus affuit idem;
  una celebrata est per duo liba dies:
haec est armiferae festis de quinque Mineruae,
  quae fieri pugna prima cruenta solet.
protinus excolimur teneri, curaque parentis        15
  imus ad insignis Vrbis ab arte uiros.
frater ad eloquium uiridi tendebat ab aeuo,
  fortia uerbosi natus ad arma fori;
at mihi iam puero caelestia sacra placebant,
  inque suum furtim Musa trahebat opus.        20
saepe pater dixit ‘Studium quid inutile temptas?
  Maeonides nullas ipse reliquit opes.’
motus eram dictis, totoque Helicone relicto
  scribere temptabam uerba soluta modis.
sponte sua carmen numeros ueniebat ad aptos,        25
  et quod temptabam scribere, uersus erat.
interea tacito passu labentibus annis
  liberior fratri sumpta mihique toga est,
induiturque umeris cum lato purpura clauo,
  et studium nobis, quod fuit ante, manet.        30
iamque decem uitae frater geminauerat annos
  cum perit, et coepi parte carere mei.
cepimus et tenerae primos aetatis honores,
  eque uiris quondam pars tribus una fui.
curia restabat. claui mensura coacta est:        35
  maius erat nostris uiribus illud onus.
nec patiens corpus, nec mens fuit apta labori,
  sollicitaeque fugax ambitionis eram,
et petere Aoniae suadebant tuta sorores
  otia, iudicio semper amata meo.        40
temporis illius colui fouique poetas,
  quotque aderant uates, rebar adesse deos.
saepe suas uolucres legit mihi grandior aeuo,
  quaeque nocet serpens, quae iuuat herba, Macer.
saepe suos solitus recitare Propertius ignis        45
  iure sodalitii, quo mihi iunctus erat.
Ponticus heroo, Bassus quoque clarus iambis
  dulcia conuictus membra fuere mei;
et tenuit nostras numerosus Horatius auris,
  dum ferit Ausonia carmina culta lyra.        50
Vergilium uidi tantum; nec amara Tibullo
  tempus amicitiae fata dedere meae.
successor fuit hic tibi, Galle, Propertius illi:
  quartus ab his serie temporis ipse fui.
utque ego maiores, sic me coluere minores,        55
  notaque non tarde facta Thalia mea est.
carmina cum primum populo iuuenalia legi,
  barba resecta mihi bisue semelue fuit.
mouerat ingenium totam cantata per Vrbem
  nomine non uero dicta Corinna mihi.        60
multa quidem scripsi, sed quae uitiosa putaui
  emendaturis ignibus ipse dedi.
tunc quoque, cum fugerem, quaedam placitura cremaui,
  iratus studio carminibusque meis.
molle Cupidineis nec inexpugnabile telis        65
  cor mihi, quodque leuis causa moueret, erat.
cum tamen hic essem, minimoque accenderer igni,
  nomine sub nostro fabula nulla fuit.
paene mihi puero nec digna nec utilis uxor
  est data, quae tempus per breue nupta fuit.        70
illi successit, quamuis sine crimine coniunx,
  non tamen in nostro firma futura toro.
ultima, quae mecum seros permansit in annos,
  sustinuit coniunx exsulis esse uiri.
filia me mea bis prima fecunda iuuenta,        75
  sed non ex uno coniuge, fecit auum.
et iam complerat genitor sua fata, nouemque
  addiderat lustris altera lustra nouem.
non aliter fleui quam me fleturus ademptum
  ille fuit. matri proxima iusta tuli.        80
felices ambo tempestiueque sepulti,
  ante diem poenae quod periere meae!
me quoque felicem, quod non uiuentibus illis
  sum miser, et de me quod doluere nihil!
si tamen exstinctis aliquid nisi nomina restant,        85
  et gracilis structos effugit umbra rogos:
fama, parentales, si uos mea contigit, umbrae,
  et sunt in Stygio crimina nostra foro:
scite, precor, causam—nec uos mihi fallere fas est—
  errorem iussae, non scelus, esse fugae.        90
manibus hoc satis est. ad uos, studiosa, reuertor,
  pectora, quae uitae quaeritis acta meae.
iam mihi canities pulsis melioribus annis
  uenerat, antiquas miscueratque comas,
postque meos ortus Pisaea uinctus oliua        95
  abstulerat decies praemia uictor eques,
cum maris Euxini positos ad laeua Tomitas
  quaerere me laesi principis ira iubet.
causa meae cunctis nimium quoque nota ruinae
  indicio non est testificanda meo.        100
quid referam comitumque nefas famulosque nocentis?
  ipsa multa tuli non leuiora fuga.
indignata malis mens est succumbere, seque
  praestitit inuictam, uiribus usa suis;
oblitusque mei ductaeque per otia uitae        105
  insolita cepi temporis arma manu.
totque tuli casus pelago terraque quot inter
  occultum stellae conspicuumque polum.
tacta mihi tandem longis erroribus acto
  iuncta pharetratis Sarmatis ora Getis.        110
hic ego finitimis quamuis circumsoner armis,
  tristia, quo possum, carmine fata leuo.
quod quamuis nemo est, cuius referatur ad auris,
  sic tamen absumo decipioque diem.
ergo quod uiuo, durisque laboribus obsto,        115
  nec me sollicitae taedia lucis habent,
gratia, Musa, tibi! nam tu solacia praebes.
  tu curae requies, tu medicina uenis.
tu dux et comes es; tu nos abducis ab Histro,
  in medioque mihi das Helicone locum;        120
tu mihi, quod rarum est, uiuo sublime dedisti
  nomen, ab exsequiis quod dare fama solet.
nec, qui detrectat praesentia, Liuor iniquo
  ullum de nostris dente momordit opus.
nam tulerint magnos cum saecula nostra poetas,        125
  non fuit ingenio fama maligna meo,
cumque ego praeponam multos mihi, non minor illis
  dicor et in toto plurimus orbe legor.
siquid habent igitur uatum praesagia ueri,
  protinus ut moriar, non ero, terra, tuus.        130
siue fauore tuli, siue hanc ego carmine famam,
  iure tibi gratis, candide lector, ago.
 

CONTENTS · BIBLIOGRAPHIC RECORD
  PREVIOUS NEXT  
 
Loading
Click here to shop the Bartleby Bookstore.

Shakespeare · Bible · Strunk · Anatomy · Nonfiction · Quotations · Reference · Fiction · Poetry
© 1993–2014 Bartleby.com · [Top 150] · Subjects · Titles · Authors