| |
i ARMA graui numero uiolentaque bella parabam | |
| edere, materia conueniente modis; | |
| par erat inferior uersus: risisse Cupido | |
| dicitur atque unum surripuisse pedem. | |
| quis tibi, saeue puer, dedit hoc in carmina iuris? | 5 |
| Pieridum uates, non tua turba sumus. | |
| quid, si praeripiat flauae Venus arma Mineruae, | |
| uentilet accensas flaua Minerua faces? | |
| quis probet in siluis Cererem regnare iugosis, | |
| lege pharetratae uirginis arua coli? | 10 |
| crinibus insignem quis acuta cuspide Phoebum | |
| instruat, Aoniam Marte mouente Iyram | |
| sunt tibi magna, puer, nimiumque potentia regna: | |
| cur opus adfectas, ambitiose, nouum? | |
| an, quod ubique, tuumst? tua sunt Heliconia tempe? | 15 |
| uix etiam Phoebo iam lyra tuta suast? | |
| cum bene surrexit uersu noua pagina primo, | |
| attenuat neruos proximus ille meos: | |
| nec mihi materiast numeris leuioribus apta, | |
| aut puer aut longas compta puella comas. | 20 |
| questus eram, pharetra cum protinus ille soluta | |
| legit in exitium spicula facta meum | |
| lunauitque genu sinuosum fortiter arcum | |
| quod que canas, uates, accipe dixit opus! | |
| me miserum! certas habuit puer ille sagittas: | 25 |
| uror, et in uacuo pectore regnat Amor. | |
| sex mihi surgat opus numeris, in quinque residat: | |
| ferrea cum uestris bella ualete modis! | |
| cingere litorea flauentia tempora myrto, | |
| Musa, per undenos emodulanda pedes! | 30 |
| |
ii CARMEN ad iratum dum tu perducis Achillen | |
| primaque iuratis induis arma uiris, | |
| nos, Macer, ignaua Veneris cessamus in umbra, | |
| et tener ausuros grandia frangit Amor. | |
| saepe meae tandem dixi discede puellae: | 35 |
| in gremio sedit protinus illa meo; | |
| saepe pudet dixi: lacrimis uix illa retentis | |
| me miseram, iam te dixit amare pudet? | |
| inplicuitque suos circum mea colla lacertos | |
| et, quae me perdunt, oscula mille dedit. | 40 |
| uincor, et ingenium sumptis reuocatur ab armis, | |
| resque domi gestas et mea bella cano. | |
| sceptra tamen sumpsi, curaque tragoedia nostra | |
| creuit, et huic operi quamlibet aptus eram: | |
| risit Amor pallamque meam pictosque cothurnos | 45 |
| sceptraque priuata tam cito sumpta manu; | |
| hinc quoque me dominae numen deduxit iniquae, | |
| deque cothurnato uate triumphat Amor. | |
| quod licet, aut artes teneri profitemur Amoris, | |
| (ei mihi! praeceptis urgeor ipse meis) | 50 |
| aut, quod Penelopes uerbis reddatur Vlixi, | |
| scribimus et lacrimas, Phylli relicta, tuas, | |
| quod Paris et Macareus et quod male gratus Iaso | |
| Hippolytique parens Hippolytusque legant, | |
| quodque tenens strictum Dido miserabilis ensem | 55 |
| dicat et Aoniae Lesbis amata lyrae. | |
| quam cito de toto rediit meus orbe Sabinus | |
| scriptaque diuersis rettulit ille locis! | |
| candida Penelope signum cognouit Vlixis, | |
| legit ab Hyppolyto scripta nouerca suo; | 60 |
| iam pius Aeneas miserae rescripsit Elissae, | |
| quodque legat Phyllis, si modo uiuit, adest; | |
| tristis ad Hypsipylen ab Iasone littera uenit; | |
| det uotam Phoebo Lesbis amata lyram. | |
| nec tibi, qua tutum uati, Macer, arma canenti | 65 |
| aureus in medio Marte tacetur Amor: | |
| at Paris est illic et adultera, nobile crimen, | |
| et comes exstincto Laudamia uiro. | |
| si bene te noui, non bella libentius istis | |
| dicis et a uestris in mea castra uenis. | 70 |
| |