Verse > Anthologies > Heathcote William Garrod, comp. > The Oxford Book of Latin Verse
See also: Ovid Quotations
  PREVIOUS NEXT  
CONTENTS · BIBLIOGRAPHIC RECORD
Heathcote William Garrod, comp. (1878–1960).  The Oxford Book of Latin Verse.  1912.
 
Love and Song
 
Ovid (43 B.C.–A.D. 18)
 
 
IVSTA precor: quae me nuper praedata puellast,
  aut amet aut faciat, cur ego semper amem!
a, nimium uolui! tantum patiatur amari:
  audierit nostras tot Cytherea preces!
accipe, per longos tibi qui deseruiat annos,        5
  accipe, qui pura norit amare fide!
si me non ueterum commendant magna parentum
  nomina, si nostri sanguinis auctor eques,
nec meus innumeris renouatur campus aratris,
  temperat et sumptus parcus uterque parens:        10
at Phoebus comitesque nouem uitisque repertor
  hinc faciunt, at me qui tibi donat, Amor,
at nulli cessura fides, sine crimine mores
  nudaque simplicitas purpureusque pudor.
non mihi mille placent, non sum desultor amoris:        15
  tu mihi, siqua fides, cura perennis eris;
tecum, quos dederint annos mihi fila sororum,
  uiuere contingat, te moriente mori;
te mihi materiem felicem in carmina praebe:
  prouenient causa carmina digna sua.        20
carmine nomen habent exterrita cornibus Io
  et quam fluminea lusit adulter aue
quaeque super pontum simulato uecta iuuenco
  uirginea tenuit cornua uara manu:
nos quoque per totum pariter cantabimur orbem,        25
  iunctaque semper erunt nomina nostra tuis.
 

CONTENTS · BIBLIOGRAPHIC RECORD
  PREVIOUS NEXT  
 
Loading
Click here to shop the Bartleby Bookstore.

Shakespeare · Bible · Strunk · Anatomy · Nonfiction · Quotations · Reference · Fiction · Poetry
© 1993–2014 Bartleby.com · [Top 150] · Subjects · Titles · Authors