Verse > Anthologies > Heathcote William Garrod, comp. > The Oxford Book of Latin Verse
See also: Ovid Quotations
  PREVIOUS NEXT  
CONTENTS · BIBLIOGRAPHIC RECORD
Heathcote William Garrod, comp. (1878–1960).  The Oxford Book of Latin Verse.  1912.
 
The Loves of Rivers
 
Ovid (43 B.C.–A.D. 18)
 
 
AMNIS harundinibus Iimosas obsite ripas,
  ad dominam propero: siste parumper aquas!
nec tibi sunt pontes nec quae sine remigis actus
  concaua traiecto cumba rudente uehat.
paruus eras, memini, nec te transire refugi,        5
  summaque uix talos contigit unda meos;
nunc ruis adposito niuibus de monte solutis
  et turpi crassas gurgite uoluis aquas.
quid properasse iuuat, quid parca dedisse quieti
  tempora, quid nocti conseruisse diem,        10
si tamen his standumst, si non datur artibus ullis
  ulterior nostro ripa premenda pedi?
nunc ego, quas habuit pinnas Danaeius heros,
  terribili densum cum tulit angue caput,
nunc opto currum, de quo Cerealia primum        15
  semina uenerunt in rude missa solum.
prodigiosa loquor, ueterum mendacia uatum,
  nec tulit haec umquam nec feret ulla dies;
tu potius, ripis effuse capacibus amnis,
  (sic aeternus eas!) labere fine tuo!        20
non eris inuidiae, torrens, mihi crede, ferendae,
  si dicar per te forte retentus amans.
flumina deberent iuuenes in amore iuuare;
  flumina senserunt ipsa quid esset amor:
Inachus in Melie Bithynide pallidus isse        25
  dicitur et gelidis incaluisse uadis;
nondum Troia fuit lustris obsessa duobus,
  cum rapuit uultus, Xanthe, Neaera tuos.
quid? non Alpheon diuesis currere terris
  uirginis Arcadiae certus adegit amor?        30
te quoque promissam Xutho, Peneie, Creusam
  Phthiotum terris occuluisse ferunt.
quid referam Asopon, quem cepit Martia Thebe,
  natarum Thebe quinque futura parens?
cornua si tua nunc ubi sint, Acheloe, requiram,        35
  Herculis irata fracta querere manu:
nec tanti Calydon nec tota Aetolia tanti,
  una tamen tanti Deianira fuit.
ille fluens diues septena per ostia Nilus,
  qui patriam tantae tam bene celat aquae,        40
fertur in Euanthe collectam Inopide flammam
  uincere gurgitibus non potuisse suis;
siccus ut amplecti Salmonida posset Enipeus,
  cedere iussit aquam: iussa recessit aqua.
nec te praetereo, qui per caua saxa uolutans        45
  Tiburis Argei pomifera arua rigas,
Ilia cui placuit, quamuis erat horrida cultu,
  ungue notata comas, ungue notata genas:
illa gemens patruique nefas delictaque Martis
  errabat nudo per loca sola pede;        50
hanc Anien rapidis animosus uidit ab undis
  glaucaque de mediis sustulit ora uadis
atque ita ‘quid nostras’ dixit ‘teris anxia ripas,
  Ilia, ab Idaeo Laumedonte genus?
quo cultus abiere tui? quid sola uagaris,        55
  uitta nec euinctas inpedit alba comas?
quid fles et madidos lacrimis corrumpis ocellos
  pectoraque insana plangis aperta manu?
ille habet et silices et uiuum in pectore ferrum,
  qui tenero lacrimas lentus in ore uidet.        60
Ilia, pone metus! tibi regia nostra patebit,
  teque colent amnes: Ilia, pone metus!
tu centum aut pluris inter dominabere nymphas:
  nam centum aut plures flumina nostra tenent:
ne me sperne, precor, tantum, Troiana propago:        65
  munera promissis uberiora feres.’
dixerat; illa oculos in humum deiecta modestos
  spargebat teneros flebilis imbre sinus;
ter molita fugam ter ad altas restitit undas
  currendi uiris eripiente metu;        70
sera tamen scindens inimico pollice crinem
  edidit indignos ore tremente sonos:
‘o utinam mea lecta forent patrioque sepulcro
  condita, cum poterant uirginis ossa legi!
cur, modo Vestalis, taedas inuitor ad ullas        75
  turpis et Iliacis infitianda focis?
quid moror et digitis designor adultera uulgi?
  desint famosus quae notet ora pudor!’
hactenus, et uestem tumidis praetendit ocellis
  atque ita se in rapidas perdita misit aquas:        80
supposuisse manus ad pectora lubricus amnis
  dicitur et socii iura dedisse tori.
te quoque credibilest aliqua caluisse puella;
  sed nemora et siluae crimina uestra tegunt.
dum loquor, increscis latis spatiosior undis,        85
  nec capit admissas alueus altus aquas:
quid mecum, furiose, tibi? quid mutua differs
  gaudia? quid coeptum, rustice, rumpis iter?
quid, si legitimum flueres, si nobile flumen,
  si tibi per terras maxima fama foret?        90
nomen habes nullum, riuis collecte caducis,
  nec tibi sunt fontes nec tibi certa domus;
fontis habes instar pluuiamque niuisque solutas,
  quas tibi diuitias pigra ministrat hiemps;
aut lutulentus agis brumali tempore cursus,        95
  aut premis arentem puluerulentus humum:
quis te tum potuit sitiens haurire uiator?
  quis dixit grata uoce ‘perennis eas’?
damnosus pecori curris, damnosior agris;
  forsitan haec alios, me mea damna mouent.        100
huic ego uae! demens narrabam fluminum amores!
  iactasse indigne nomina tanta pudet;
nescio quem hunc spectans Acheloon et Inachon amnem
  et potui nomen, Nile, referre tuum!
at tibi pro meritis, opto, non candide torrens,        105
  sint rapidi soles siccaque semper hiemps!
 

CONTENTS · BIBLIOGRAPHIC RECORD
  PREVIOUS NEXT  
 
Loading
Click here to shop the Bartleby Bookstore.

Shakespeare · Bible · Strunk · Anatomy · Nonfiction · Quotations · Reference · Fiction · Poetry
© 1993–2014 Bartleby.com · [Top 150] · Subjects · Titles · Authors