Verse > Anthologies > Heathcote William Garrod, comp. > The Oxford Book of Latin Verse
See also: Ovid Quotations
  PREVIOUS NEXT  
CONTENTS · BIBLIOGRAPHIC RECORD
Heathcote William Garrod, comp. (1878–1960).  The Oxford Book of Latin Verse.  1912.
 
Elegy on the Death of Tibullus
 
Ovid (43 B.C.–A.D. 18)
 
 
MEMNONA si mater, mater plorauit Achillem,
  et tangunt magnas tristia fata deas,
flebilis indignos, Elegea, solue capillos!
  a! nimis ex uero nunc tibi nomen erit:
ille tui uates operis, tua fama, Tibullus        5
  ardet in exstructo, corpus inane, rogo.
ecce, puer Veneris fert euersamque pharetram
  et fractos arcus et sine luce facem;
adspice, demissis ut eat miserabilis alis
  pectoraque infesta tundat aperta manu;        10
excipiunt lacrimas sparsi per colla capilli,
  oraque singultu concutiente sonant:
fratris in Aeneae sic illum funere dicunt
  egressum tectis, pulcher Iule, tuis;
nec minus est confusa Venus moriente Tibullo        15
  quam iuueni rupit cum ferus inguen aper.
at sacri uates et diuum cura uocamur;
  sunt etiam qui nos numen habere putent.
scilicet omne sacrum mors inportuna profanat,
  omnibus obscuras inicit illa manus!        20
quid pater Ismario, quid mater, profuit Orpheo?
  carmine quid uictas obstipuisse feras?
‘aelinon’ in siluis idem pater ‘aelinon!’ altis
  dicitur inuita concinuisse lyra;
adice Maeoniden, a quo ceu fonte perenni        25
  uatum Pieriis ora rigantur aquis;
hunc quoque summa dies nigro submersit Auerno.
  defugiunt auidos carmina sola rogos:
durat, opus uatum, Troiani fama laboris
  tardaque nocturno tela retexta dolo.        30
sic Nemesis longum, sic Delia nomen habebunt,
  altera cura recens, altera primus amor.
quid uos sacra iuuant? quid nunc Aegyptia prosunt
  sistra? quid in uacuo secubuisse toro?
cum rapiunt mala fata bonos (ignoscite fasso!),        35
  sollicitor nullos esse putare deos.
uiue pius: moriere; pius cole sacra: colentem
  mors grauis a templis in caua busta trahet;
carminibus confide bonis: iacet, ecce, Tibullus;
  uix manet e toto parua quod urna capit.        40
tene, sacer uates, flammae rapuere rogales
  pectoribus pasci nec timuere tuis?
aurea sanctorum potuissent templa deorum
  urere, quae tantum sustinuere nefas.
auertit uultus Erycis quae possidet arces:        45
  sunt quoque qui lacrimas continuisse negant.
sed tamen hoc melius quam si Phaeacia tellus
  ignotum uili supposuisset humo:
hinc certe grauidos fugientis pressit ocellos
  mater et in cineres ultima dona tulit;        50
hinc soror in partem misera cum matre doloris
  uenit inornatas dilaniata comas,
cumque tuis sua iunxerunt Nemesisque priorque
  oscula nec solos destituere rogos.
Delia descendens ‘felicius’ inquit ‘amata        55
  sum tibi: uixisti, dum tuus ignis eram’.
cui Nemesis ‘quid’ ait ‘tibi sunt mea damna dolori?
  me tenuit moriens deficiente manu’.
si tamen e nobis aliquid nisi nomen et umbra
  restat, in Elysia ualle Tibullus erit:        60
obuius huic uenias hedera iuuenalia cinctus
  tempora cum Caluo, docte Catulle, tuo;
tu quoque, si falsumst temerati crimen amici,
  sanguinis atque animae prodige Galle tuae.
his comes umbra tuast; siquast modo corporis umbra,        65
  auxisti numeros, culte Tibulle, pios.
ossa quieta, precor, tuta requiescite in urna,
  et sit humus cineri non onerosa tuo!
 

CONTENTS · BIBLIOGRAPHIC RECORD
  PREVIOUS NEXT  
 
Loading
Click here to shop the Bartleby Bookstore.

Shakespeare · Bible · Strunk · Anatomy · Nonfiction · Quotations · Reference · Fiction · Poetry
© 1993–2014 Bartleby.com · [Top 150] · Subjects · Titles · Authors