Verse > Anthologies > Heathcote William Garrod, comp. > The Oxford Book of Latin Verse
See also: Ovid Quotations
  PREVIOUS NEXT  
CONTENTS · BIBLIOGRAPHIC RECORD
Heathcote William Garrod, comp. (1878–1960).  The Oxford Book of Latin Verse.  1912.
 
A Friend in Need
 
Ovid (43 B.C.–A.D. 18)
 
 
OMIHI post nullos umquam memorande sodalis,
  O cui praecipue sors mea uisa sua est,
attonitum qui me, memini, carissime, primus
  ausus es adloquio sustinuisse tuo,
qui mihi consilium uiuendi mite dedisti,        5
  cum foret in misero pectore mortis amor,
scis bene, cui dicam, positis pro nomine signis,
  officium nec te fallit, amice, tuum.
haec mihi semper erunt imis infixa medullis,
  perpetuusque animae debitor huius ero,        10
spiritus et uacuas prius hic tenuandus in auras
  ibit, et in tepido deseret ossa rogo,
quam subeant animo meritorum obliuia nostro,
  et longa pietas excidat ista die.
di tibi sint faciles, tibi di nullius egentem        15
  fortunam praestent dissimilemque meae.
si tamen haec nauis uento ferretur amico,
  ignoraretur forsitan ista fides.
Thesea Perithous non tam sensisset amicum,
  si non infernas uiuus adisset aquas.        20
ut foret exemplum ueri Phoceus amoris,
  fecerunt furiae, tristis Oresta, tuae.
si non Euryalus Rutulos cecidisset in hostis,
  Hyrtacidae Nisi gloria nulla foret.
scilicet ut fuluum spectatur in ignibus aurum,        25
  tempore sic duro est inspicienda fides.
dum iuuat et uultu ridet Fortuna sereno,
  indelibatas cuncta sequuntur opes:
at simul intonuit, fugiunt, nec noscitur ulli,
  agminibus comitum qui modo cinctus erat.        30
atque haec, exemplis quondam collecta priorum,
  nunc mihi sunt propriis cognita uera malis.
uix duo tresue mihi de tot superestis amici;
  catera Fortunae, non mea turba fuit.
quo magis, o pauci, rebus succurrite laesis,        35
  et date naufragio litora tuta meo,
neue metu falso nimium trepidate, timentes,
  hac offendatur ne pietate deus!
saepe fidem aduersis etiam laudauit in armis
  inque suis amat hanc Caesar, in hoste probat.        40
causa mea est melior, qui non contraria foui
  arma, sed hanc merui simplicitate fugam.
inuigiles igitur nostris pro casibus, oro,
  deminui siqua numinis ira potest.
scire meos casus siquis desiderat omnis,        45
  plus quam quod fieri res sinit ille petit.
tot mala sum passus quot in aethere sidera lucent,
  paruaque quot siccus corpora puluis habet:
multaque credibili tulimus maiora ratamque,
  quamuis acciderint, non habitura fidem.        50
pars etiam quaedam mecum moriatur oportet,
  meque uelim possit dissimulante tegi.
si uox infragilis, pectus mihi firmius aere,
  pluraque cum linguis pluribus ora forent,
non tamen idcirco complecterer omnia uerbis,        55
  materia uiris exsuperante meas.
pro duce Neritio docti mala nostra poetae
  scribite: Neritio nam mala plura tuli.
ille breui spatio multis errauit in annis
  inter Dulichias Iliacasque domos:        60
nos freta sideribus totis distantia mensos
  sors tulit in Geticos Sarmaticosque sinus.
ille habuit fidamque manum sociosque fidelis:
  me profugum comites deseruere mei.
ille suam laetus patriam uictorque petebat:        65
  a patria fugi uictus et exsul ego.
nec mihi Dulichium domus est Ithaceue Samosue,
  poena quibus non est grandis abesse locis,
sed quae de septem totum circumspicit orbem
  montibus, imperii Roma deumque locus.        70
illi corpus erat durum patiensque laborum:
  inualidae uires ingenuaeque mihi.
ille erat assidue saeuis agitatus in armis:
  adsuetus studiis mollibus ipse fui.
me deus oppressit, nullo mala nostra leuante:        75
  bellatrix illi diua ferebat opem.
cumque minor Ioue sit, tumidis qui regnat in undis,
  illum Neptuni, me Iouis ira premit.
adde, quod illius pars maxima ficta laborum,
  ponitur in nostris fabula nulla malis.        80
denique quaesitos tetigit tamen ille penatis,
  quaeque diu petiit, contigit arua tamen:
at mihi perpetuo patria tellure carendum est,
  ni fuerit laesi mollior ira dei.
 

CONTENTS · BIBLIOGRAPHIC RECORD
  PREVIOUS NEXT  
 
Loading
Click here to shop the Bartleby Bookstore.

Shakespeare · Bible · Strunk · Anatomy · Nonfiction · Quotations · Reference · Fiction · Poetry
© 1993–2014 Bartleby.com · [Top 150] · Subjects · Titles · Authors