| |
| QVAE mihi de rapto tua uenit epistola Celso, | |
| protinus est lacrimis umida facta meis. | |
| quodque nefas dictu, fieri nec posse putaui, | |
| inuitis oculis littera lecta tua est. | |
| nec quicquam ad nostras peruenit acerbius auris | 5 |
| ut sumus in Ponto, perueniatque, precor. | |
| ante meos oculos tamquam praesentis imago | |
| haeret, et exstinctum uiuere fingit amor. | |
| saepe refert animus lusus grauitate carentis, | |
| seria cum liquida saepe peracta fide. | 10 |
| nulla tamen subeunt mihi tempora densius illis, | |
| quae uellem uitae summa fuisse meae, | |
| cum domus ingenti subito mea lapsa ruina | |
| concidit in domini procubuitque caput. | |
| adfuit ille mihi, cum me pars magna reliquit, | 15 |
| Maxime! fortunae nec fuit ipse comes. | |
| illum ego non aliter flentem mea funera uidi, | |
| ponendus quam si frater in igne foret. | |
| haesit in amplexu consolatusque iacentem est, | |
| cumque meis lacrimis miscuit usque suas. | 20 |
| o! quotiens uitae custos inuisus amarae | |
| continuit promptas in mea fata manus! | |
| o! quotiens dixit placabilis ira deorum est: | |
| uiue nec ignosci tu tibi posse nega. | |
| uox tamen illa fuit celeberrima, respice, quantum | 25 |
| debeat auxilium Maximus esse tibi. | |
| Maximus incumbet, quaque est pietate, rogabit, | |
| ne sit ad extremum Caesaris ira tenax: | |
| cumque suis fratris uiris adhibebit, et omnem, | |
| quo leuius doleas, experietur opem. | 30 |
| haec mihi uerba malae minuerunt taedia uitae. | |
| quae tu ne fuerint, Maxime, uana, caue. | |
| huc quoque uenturum mihi se iurare uolebat, | |
| non nisi te longae ius sibi dante uiae. | |
| nam tua non alio coluit penetralia ritu, | 35 |
| terrarum dominos quam colis ipse deos. | |
| crede mihi, multos habeas cum dignus amicos, | |
| non fuit e multis quolibet ille minor, | |
| si modo non census nec clarum nomen auorum, | |
| sed probitas magnos ingeniumque facit. | 40 |
| iure igitur lacrimas Celso libamus adempto. | |
| cum fugerem, uiuo quas dedit ille mihi: | |
| carmina iure damus raros testantia mores, | |
| ut tua uenturi nomina, Celse, legant. | |
| hoc est, quod possim Geticis tibi mittere ab aruis: | 45 |
| hoc solum est, istic quod liquet esse meum. | |
| funera non potui comitare, nec ungere corpus: | |
| atque tuis toto diuidor orbe rogis. | |
| qui potuit, quem tu pro numine uiuus habebas, | |
| praestitit officium Maximus omne tibi. | 50 |
| ille tibi exsequias et magni funus honoris | |
| fecit, et in gelidos uersit amoma sinus, | |
| diluit et lacrimis maerens unguenta profusis, | |
| ossaque uicina condita texit humo. | |
| qui quoniam exstinctis quae debet, praestat amicis, | 55 |
| et nos exstinctis adnumerare potest. | |
| |