Verse > Anthologies > Heathcote William Garrod, comp. > The Oxford Book of Latin Verse
  PREVIOUS NEXT  
CONTENTS · BIBLIOGRAPHIC RECORD
Heathcote William Garrod, comp. (1878–1960).  The Oxford Book of Latin Verse.  1912.
 
Epitaph of Homonoea and Atimetus
 
Anonymous (circa 35 A.D.)
 
 
TV qui secura procedis mente, parumper
  siste gradum, quaeso, uerbaque pauca lege.
illa ego quae claris fueram praelata puellis,
  hoc Homonoea breui condita sum tumulo,
cui formam Paphie, Charites tribuere decorem,        5
  quam Pallas cunctis artibus erudiit.
nondum bis denos aetas mea uiderat annos,
  iniecere manus inuida fata mihi.
nec pro me queror hoc, morte est mihi tristior ipsa
  maeror Atimeti coniugis ille mei.        10
‘sit tibi terra leuis, mulier dignissima uita
  quaeque tuis olim perfruerere bonis.’
 
Si pensare animas sinerent crudelia fata
  et posset redimi morte aliena salus,
quantulacumque meae debentur tempora uitae,        15
  pensassem pro te, cara Homonoea, libens.
at nunc quod possum, fugiam lucemque deosque,
  ut te matura per Styga morte sequar.
‘parce tuam, coniux, fletu quassare iuuentam
  fataque maerendo sollicitare mea.        20
nil prosunt lacrimae nec possunt fata moueri.
  uiximus, hic omnis exitus unus habet.
parce: ita non unquam similem experiare dolorem
  et faueant uotis numina cuncta tuis.
quodque mihi eripuit mors inmatura iuuentae,        25
  id tibi uicturo proroget ulterius.’
 

CONTENTS · BIBLIOGRAPHIC RECORD
  PREVIOUS NEXT  
 
Loading
Click here to shop the Bartleby Bookstore.

Shakespeare · Bible · Strunk · Anatomy · Nonfiction · Quotations · Reference · Fiction · Poetry
© 1993–2014 Bartleby.com · [Top 150] · Subjects · Titles · Authors