Verse > Anthologies > Heathcote William Garrod, comp. > The Oxford Book of Latin Verse
  PREVIOUS NEXT  
CONTENTS · BIBLIOGRAPHIC RECORD
Heathcote William Garrod, comp. (1878–1960).  The Oxford Book of Latin Verse.  1912.
 
Redeunt Saturnia Regna
 
Anonymous (54–5 A.D.)
 
 
(GLYCERANVS. MYSTES)


Gl.  QVID tacitus, Mystes? My. curae mea gaudia turbant:
cura dapes sequitur, magis inter pocula surgit
et grauis anxietas laetis incumbere gaudet.
 
Gl.  non satis accipio. My. nec me iuuat omnia fari.
 
Gl.  forsitan imposuit pecori lupus? My. haud timet hostis        5
turba canum uigilans. Gl. uigiles quoque somnus obumbrat.
 
My.  altius est, Glycerane, aliquid, non quod patet: erras.
 
Gl.  atquin turbari sine uentis non solet aequor.
 
My.  quod minime reris, satias mea gaudia uexat.
 
Gl.  deliciae somnusque solent adamare querelas.        10
 
My.  ergo si causas curarum scire laboras—
 
Gl.  quae spargit ramos, tremula nos uestiet umbra
ulmus, et in tenero corpus summittere prato
herba iubet: tu dic quae sit tibi causa tacendi.
 
My.  cernis ut adtrito diffusus caespite pagus        15
annua uota ferat sollemnisque imbuat aras?
spirant templa mero, resonant caua tympana palmis,
Maenalides teneras ducunt per sacra choreas,
tibia laeta canit, pendet sacer hircus ab ulmo
et iam nudatis ceruicibus exuit exta.        20
ergo nunc dubio pugnant discrimine nati
et negat huic aeuo stolidum pecus aurea regna?
Saturni rediere dies Astraeaque uirgo
tutaque in antiquos redierunt saecula mores.
condit secura totas spe messor aristas,        25
languescit senio Bacchus, pecus errat in herba,
nec gladio metimus nec clausis oppida muris
bella tacenda parant; nullo iam noxia partu
femina quaecumque est hostem parit. arua iuuentus
nuda fodit tardoque puer domifactus aratro        30
miratur patriis pendentem sedibus ensem.
est procul a nobis infelix gloria Sullae
trinaque tempestas, moriens cum Roma supermas
desperauit opes et Martia uendidit arma.
nunc tellus inculta nouos parit ubere fetus,        35
nunc ratibus tutis fera non irascitur unda;
mordent frena tigres, subeunt iuga saeua leones.
casta faue, Lucina: tuus iam regnat Apollo!
 

CONTENTS · BIBLIOGRAPHIC RECORD
  PREVIOUS NEXT  
 
Loading
Click here to shop the Bartleby Bookstore.

Shakespeare · Bible · Strunk · Anatomy · Nonfiction · Quotations · Reference · Fiction · Poetry
© 1993–2014 Bartleby.com · [Top 150] · Subjects · Titles · Authors