Verse > Anthologies > Heathcote William Garrod, comp. > The Oxford Book of Latin Verse
See also: Publius Papinius Statius Biography
  PREVIOUS NEXT  
CONTENTS · BIBLIOGRAPHIC RECORD
Heathcote William Garrod, comp. (1878–1960).  The Oxford Book of Latin Verse.  1912.
 
The Marriage of Stella and Violentilla
 
Publius Papinius Statius (c.A.D. 45–c.A.D. 96)
 
 
VNDE sacro Latii sonuerunt carmine montes?
  cui, Paean, noua plectra moues humeroque comanti
facundum suspendis ebur? procul ecce canoro
demigrant Helicone deae quantiuntque nouena
lampade sollemnem thalamis coeuntibus ignem        5
et de Pieriis uocalem fontibus undam.
quas inter uultu petulans Elegia propinquat
celsior adsueto, diuasque hortatur et ambit
alternum fultura pedem, decimamque uideri
se cupit et medias fallit permixta sorores.        10
ipsa manu nuptam genetrix Aeneia ducit
lumina demissam et dulci probitate rubentem;
ipsa toros et sacra parat cultuque Latino
dissimulata deam crinem uultusque genasque
temperat atque noua gestit minor ire marita.        15
  Nosco diem causasque sacri: te concinit iste
(pande foris!), te, Stella, chorus; tibi Phoebus et Euhan
et de Maenalia uolucer Tegeaticus umbra
serta ferunt, nec blandus Amor nec Gratia cessat
amplexum niucos optatae coniugis artus        20
floribus innumeris et olenti spargere nimbo.
tu modo fronte rosas, uiolis modo lilia mixta
excipis et dominae niueis a uultibus obstas.
  Ergo dies aderat Parcarum conditus albo
uellere, quo Stellae Violentillaeque professus        25
clamaretur hymen. cedant curaeque metusque,
cessent mendaces obliqui carminis astus,
fama tace: subiit leges et frena momordit
ille solutus amor: consumpta est fabula uulgi,
et narrata diu uiderunt oscula ciues.        30
tu tamen attonitus, quamuis data copia tantae
noctis, adhuc optas permissaque numine dextro
uota paues. pone o dulcis suspiria uates,
pone: tua est. licet expositum per limen aperto
ire redire gradu: iam nusquam ianitor aut lex        35
aut pudor. amplexu tandem satiare petito
(contigit!) et duras pariter reminiscere noctis.
  Digna quidem merces, et si tibi Iuno labores
Herculeos, Stygiis et si concurrere monstris
fata darent, si Cyaneos raperere per aestus.        40
hanc propter tanti Pisaea lege trementem
currere et Oenomai fremitus audire sequentis.
nec si Dardania pastor temerarius Ida
sedisses haec dona forent, nec si alma per auras
te potius prensum aueheret Tithonia biga.        45
  Sed quae causa toros inopinaque gaudia uati
attulit, hic mecum, dum feruent agmine postes
atriaque et multa pulsantur limina uirga,
hic, Erato iucunda, doce. uacat apta mouere
colloquia, et docti norunt audire penates.        50
  Forte, serenati qua stat plaga lactea caeli,
alma Venus thalamo pulsa modo nocte iacebat
amplexu duro Getici resoluta mariti.
fulcra torosque deae tenerum premit agmen Amorum;
signa petunt, quas ferre faces, quae pectora figi        55
imperet; an terris saeuire an malit in undis,
an miscere deos an adhuc uexare Tonantem.
ipsi animus nondum nec cordi fixa uoluntas.
fessa iacet stratis, ubi quondam conscia culpae
Lemnia deprenso repserunt uincula lecto.        60
hic puer e turba uolucrum cui plurimus ignis
ore, manuque leui numquam frustrata sagitta,
agmine de medio tenera sic dulce profatur
uoce (pharetrati pressere silentia fratres):
‘scis ut, mater,’ ait ‘nulla mihi dextera segnis        65
militia; quemcumque hominum diuumque dedisti,
uritur. at quondam lacrimis et supplice dextra
et uotis precibusque uirum concede moueri,
o genetrix: duro nec enim ex adamante creati,
sed tua turba sumus. clarus de gente Latina        70
est iuuenis, quem patriciis maioribus ortum
nobilitas gauisa tulit praesagaque formae
protinus e nostro posuit cognomina caelo.
hunc egomet tota quondam (tibi dulce) pharetra
improbus et densa trepidantem cuspide fixi.        75
quamuis Ausoniis multum gener ille petitus
matribus, edomui et uictum dominaeque potentis
ferre iugum et longos iussi sperare per annos.
ast illam summa leuiter (sic namque iubebas)
lampade parcentes et inerti strinximus arcu.        80
ex illo quantos iuuenis premat anxius ignis
testis ego attonitus, quantum me nocte dieque
urgentem ferat. haud ulli uehementior umquam
incubui, genetrix, iterataque uulnera fodi.
uidi ego et immiti cupidum decurrere campo        85
Hippomenen, nec sic meta pallebat in ipsa;
uidi et Abydeni iuuenis certantia remis
bracchia laudauique manus et saepe natanti
praeluxi: minor ille calor quo saeua tepebant
aequora: tu ueteres, iuuenis, transgressus amores.        90
ipse ego te tantos stupui durasse per aestus,
firmauique animos blandisque madentia plumis
lumina detersi. quotiens mihi questus Apollo
sic uatem maerere suum! iam, mater, amatos
indulge thalamos. noster comes ille piusque        95
signifer: armiferos poterat memorare labores
claraque facta uirum et torrentis sanguine campos,
sed tibi plectra dedit mitisque incedere uates
maluit et nostra laurum subtexere myrto;
hic iuuenum lapsus suaque haut hesterna reuoluit        100
uulnera; pro! quanta est Paphii reuerentia, mater,
numinis: hic nostrae defleuit fata columbae.’
  Finis erat: tenera matris ceruice pependit
blandus et admotis tepefecit pectora pennis.
illa refert uultum non aspernata rogantis:        105
‘grande quidem rarumque uiris quos ipsa probaui
Pierius uotum iuuenis cupit. hanc ego formae
egregium mirata decus cui gloria patrum
et generis certabat honos, tellure cadentem
excepi fouique sinu; nec colla genasque        110
comere nec pingui crinem deducere amomo
cessauit mea, nate, manus. mihi dulcis imago
prosiluit. celsae procul aspice frontis honores
suggestumque comae. Latias metire quid ultra
emineat matres; quantum Latonia nymphas        115
uirgo premit quantumque egomet Nereidas exsto.
haec et caeruleis mecum consurgere digna
fluctibus et nostra potuit considere concha;
et si flammigeras potuisset scandere sedis
hasque intrare domos, ipsi erraretis, Amores.        120
huic quamuis census dederim largita beatos,
uincit opes animo. queritor iam Seras auaros
angustum spoliare nemus Clymeneaque desse
germina nec uiridis satis inlacrimare sorores;
uellera Sidonio iam pauca rubescere tabo        125
raraque longaeuis niuibus crystalla gelari.
huic Hermum fuluoque Tagum decurrere limo
(nec satis ad cultus), huic Inda monilia Glaucum
Proteaque atque omnem Nereida quaerere iussi.
hanc si Thessalicos uidisses, Phoebe, per agros,        130
erraret secura Daphne. si in litore Naxi
Theseum iuxta foret haec conspecta cubile,
Gnosida desertam profugus liquisset et Euhan.
quod nisi me longis placasset Iuno querelis,
falsus huic pinnas et cornua sumeret aethrac        135
rector, in hanc uafro cecidisset Iuppiter auro.
sed dabitur iuueni, cui tu, mea summa potestas,
nate, cupis, thalami quamuis iuga ferre secundi
saepe neget maerens. ipsam iam cedere sensi
inque uicem tepuisse uiro.’ sic fata leuauit        140
sidereos artus thalamique egressa superbum
limen Amyclaeos ad frena citauit olores.
iungit Amor laetamque uehens per nubila matrem
gemmato temone sedet. iam Thybridis arces
Iliacae: pandit nitidos domus alta penatis,        145
claraque gaudentes plauserunt limina cygni.
  Digna deae sedes, nitidis nec sordet ab astris.
hic Libycus Phrygiusque silex, hic dura Laconum
saxa uirent; hic flexus onyx et concolor alto
uena mari, rupesque nitent quis purpura saepe        150
Oebalis et Tyrii moderator liuet aeni.
pendent innumeris fastigia nixa columnis;
robora Dalmatico lucent satiata metallo.
excludunt radios siluis demissa uetustis
frigora, perspicui uiuunt in marmore fontes.        155
nec seruat natura uices: hic Sirius alget,
bruma tepet, uersumque domus sibi temperat annum.
  Exsultat uisu tectisque potentis alumnae
non secus alma Venus quam si Paphon aequore ab alto
Idaliasque domos Erycinaque templa subiret.        160
tunc ipsam solo reclinem adfata cubili:
‘quonam hic usque sopor uacuique modestia lecti,
o mihi Laurentis inter dilecta puellas?
quis morum fideique modus? numquamne uirili
summittere iugo? ueniet iam tristior aetas:        165
exerce formam et fugientibus utere donis.
non ideo tibi tale decus uultusque superbos
meque dedi, uiduos ut transmittare per annos
ceu non cara mihi. satis o nimiumque priores
despexisse procos. at enim hic tibi sanguine toto        170
deditus unam omnis inter miratur amatque,
nec formae nec stirpis egens: nam docta per Vrbem
carmina qui iuuenes, quae non didicere puellae?
hunc et bis senos (sic indulgentia pergat
praesidis Ausonii) cernes attollere fascis        175
ante diem; certe iam nunc Cybeleia mouit
limina et Euboicae carmen legit ille Sibyllae.
iamque parens Latius cuius praenoscere mentem
fas mihi, purpureos habitus iuuenique curule
indulgebit ebur, Dacasque (et gloria maior)        180
exuuias laurosque dabit celebrare recentis.
ergo age, iunge toros atque otia deme iuuentae.
quas ego non gentis, quae non face corda iugali?
alituum pecudumque mihi durique ferarum
non renuere greges; ipsum in conubia terrae        185
aethera, cum pluuiis rarescunt nubila, soluo
sic rerum series mundique reuertitur aetas.
unde nouum Troiae decus ardentumque deorum
raptorem, Phrygio si non ego iuncta marito?
Lydius unde meos iterasset Thybris Iulos?        190
quis septemgeminae posuisset moenia Romae
imperii Latiale caput nisi Dardana furto
cepisset Martem, nec me prohibente, sacerdos?’
  His mulcet dictis taciteque inspirat honorem
conubii. redeunt animo iam dona precesque        195
et lacrimae uigilesque uiri prope limina questus,
Asteris et uati totam cantata per Vrbem,
Asteris ante dapes, nocte Asteris, Asteris ortu,
quantum non clamatus Hylas. iamque aspera coepit
flectere corda libens et iam sibi dura uideri.        200
  Macte toris, Latios inter placidissime uates,
quod durum permensus iter coeptique laboris
prendisti portus. uiduae sic transfuga Pisae
amnis in externos longe flammatus amores
flumina demerso trahit intemerata canali,        205
donec Sicanios tandem prolatus anhelo
ore bibat fontis: miratur dulcia Nais
oscula nec credit pelago uenisse maritum.
  Quis tibi tunc alacri caelestum in munere claro,
Stella, dies? quanto salierunt pectora uoto,        210
dulcia cum dominae dexter conubia uultus
adnuit! ire polo nitidosque errare per axis
uisus. Amyclaeis minus exsultauit harenis
pastor ad Idaeas Helena ueniente carinas;
Thessala nec talem uiderunt Pelea Tempe,        215
cum Thetin Haemoniis Chiron accedere terris
erecto prospexit equo. quam longa morantur
sidera! quam segnis uotis Aurora mariti!
  At procul ut Stellae thalamos sensere parari
Letous uatum pater et Semeleius Euhan;        220
hic mouet Ortygia, mouet hic rapida agmina Nysa.
huic Lycii montes gelidaeque umbracula Thymbrae
et, Parnase, sonas: illi Pangaea resultant
Ismaraque et quondam genialis litora Naxi.
tunc caras iniere fores comitique canoro        225
hic chelyn, hic flauam maculoso nebrida tergo,
hic thyrsos, hic plectra ferunt; hic enthea lauro
tempora, Minoa crinem premit ille corona.
  Vixdum emissa dies, et iam socialia praesto
omina, iam festa feruet domus utraque pompa.        230
fronde uirent postes, effulgent compita flammis,
et pars immensae gaudet celeberrima Romae.
omnis honos, cuncti ueniunt ad limina fasces;
omnis plebeio teritur praetexta tumultu;
hinc eques, hinc iuuenum questus, stola mixta laborat.        235
felices utrosque uocant, sed in agmine plures
inuidere uiro. iamdudum poste reclinis
quaerit Hymen thalamis intactum dicere carmen,
quo uatem mulcere queat. dat Iuno uerenda
uincula et insigni geminat Concordia taeda.        240
hic fuit ille dies: noctem canat ipse maritus!
quantum nosse licet, sic uicta sopore doloso
Martia fluminea posuit latus Ilia ripa;
non talis niueos tinxit Lauinia uultus
cum Turno spectante rubet; non Claudia talis        245
respexit populos mota iam uirgo carina.
  Nunc opus, Aonidum comites tripodumque ministri,
diuersis certare modis: eat enthea uittis
atque hederis redimita cohors, ut pollet ouanti
quisque lyra. sed praecipui qui nobile gressu        250
extremo fraudatis opus, date carmina festis
digna toris. hunc ipse Coo plaudente Philetas
Callimachusque senex Vmbroque Propertius antro
ambissent laudare diem, nec tristis in ipsis
Naso Tomis diuesque foco lucente Tibullus.        255
  Me certe non unus amor simplexque canendi
causa trahit: tecum similes iunctaeque Camenae,
Stella, mihi, multumque pares bacchamur ad aras
et sociam doctis haurimus ab amnibus undam.
at te nascentem gremio mea prima recepit        260
Parthenope, dulcisque solo tu gloria nostro
reptasti. nitidum consurgat ad aethera tellus
Eubois et pulcra tumeat Sebethos alumna;
nec sibi sulpureis Lucrinae Naides antris
nec Pompeiani placeant magis otia Sarni.        265
  Eia age, praeclaros Latio properate nepotes,
qui leges, qui castra regant, qui carmina ludant.
acceleret partu decimum bona Cynthia mensem,
sed parcat Lucina precor; tuque ipse parenti
parce, puer, ne mollem uterum, ne stantia laedas        270
pectora; cumque tuos tacito natura recessu
formarit uultus, multum de patre decoris,
plus de matre feras. at tu, pulcerrima forma
Italidum, tandem merito possessa marito,
uincla diu quaesita foue: sic damna decoris        275
nulla tibi; longe uirides sic flore iuuentae
perdurent uultus, tardeque haec forma senescat.
 

CONTENTS · BIBLIOGRAPHIC RECORD
  PREVIOUS NEXT  
 
Loading
Click here to shop the Bartleby Bookstore.

Shakespeare · Bible · Strunk · Anatomy · Nonfiction · Quotations · Reference · Fiction · Poetry
© 1993–2014 Bartleby.com · [Top 150] · Subjects · Titles · Authors