Verse > Anthologies > Heathcote William Garrod, comp. > The Oxford Book of Latin Verse
See also: Publius Papinius Statius Biography
  PREVIOUS NEXT  
CONTENTS · BIBLIOGRAPHIC RECORD
Heathcote William Garrod, comp. (1878–1960).  The Oxford Book of Latin Verse.  1912.
 
To Claudius Etruscus on the Death of his Father
 
Publius Papinius Statius (c.A.D. 45–c.A.D. 96)
 
 
SVMMA deum, Pietas, cuius gratissima caelo
  rara profanatas inspectant numina terras,
huc uittata comam niueoque insignis amictu,
qualis adhuc praesens nullaque expulsa nocentum
fraude rudis populos atque aurea regna colebas,        5
mitibus exsequiis ades et lugentis Etrusci
cerne pios fletus laudataque lumina terge.
nam quis inexpleto rumpentem pectora questu
complexumque rogos incumbentemque fauillis
aspiciens non aut primaeuae funera plangi        10
coniugis aut nati modo pubescentia credat
ora rapi flammis? pater est qui fletur. adeste
dique hominesque sacris. procul hinc, procul ite nocentes,
si cui corde nefas tacitum fessique senectus
longa patris, si quis pulsatae conscius anguem        15
matris et inferna rigidum timet Aeacon urna:
insontis castosque uoco. tenet ecce senilis
leniter implicitos uultus sanctamque parentis
canitiem spargit lacrimis animaeque supremum
frigus amat; celeris genitoris filius annos        20
(mira fides!) nigrasque putat properasse Sorores.
  Exsultent placidi Lethaea ad flumina manes,
Elysiae gaudete domus; date serta per aras,
festaque pallentis hilarent altaria lucos.
felix, a, nimium felix plorataque nato        25
umbra uenit. longe Furiarum sibila, longe
tergeminus custos, penitus uia longa patescat
manibus egregiis. eat horrendumque silentis
accedat domini solium, gratisque supremas
perferat, et totidem iuueni roget anxius annos.        30
  Macte pio gemitu! dabimus solatia dignis
luctibus Aoniasque tuo sacrabimus ultro
inferias, Etrusce, seni! tu largus Eoa
germina, tu messis Cilicumque Arabumque superbas
merge rogis; ferat ignis opes heredis et alto        35
aggere missuri nitido pia nubila caelo
stipentur cineres: nos non arsura feremus
munera, uenturosque tuus durabit in annos
me monstrante dolor. neque enim mihi flere parentem
ignotum; similis gemui proiectus ad ignis.        40
ille mihi tua damna dies compescere cantu
suadet, et ipse tuli quos nunc tibi confero questus.
  Non tibi clara quidem, senior placidissime, gentis
linea nec proauis demissum stemma, sed ingens
suppleuit fortuna genus culpamque parentum        45
occuluit. nec enim dominos de plebe tulisti,
sed quibus occasus pariter famulantur et ortus.
nec pudor iste tibi: quid enim terrisque poloque
parendi sine lege manet? uice cuncta reguntur
alternisque premunt. propriis sub regibus omnis        50
terra; premit felix regum diademata Roma;
hanc ducibus frenare datum; mox crescit in illos
imperium superis. sed habent et numina legem:
seruit et astrorum uelox chorus et uaga seruit
luna, nec iniussae totiens redit orbita lucis,        55
et (modo si fas est aequare iacentia summis)
pertulit Eurysthei Tirynthius horrida regis
pacta, nec erubuit famulantis fistula Phoebi.
  Sed neque barbaricis Latio transmissus ab oris:
Smyrna tibi gentile solum potusque uerendo        60
fonte Meles Hermique uadum, quo Lydius intrat
Bacchus et aurato reficit sua cornua limo.
laeta dehinc series uariisque ex ordine curis
auctus honos; semperque gradi prope numina, semper
Caesareum coluisse latus sacrisque deorum        65
arcanis haerere datum. Tibereia primum
aula tibi uixdum ora noua mutante iuuenta
panditur. hic annis multa super indole uictis
libertas oblata uenit; nec proximus heres,
immitis quamquam et Furiis agitatus, abegit.        70
huic et in Arctoas tendis comes usque pruinas
terribilem affatu passus uisuque tyrannum
immanemque suis, ut qui metuenda ferarum
corda domant mersasque iubent iam sanguine tacto
reddere ab ore manus et nulla uiuere praeda.        75
praecipuos sed enim merito surrexit in actus
nondum stelligerum senior dimissus in axem
Claudius et longo transmittit habere nepoti.
quis superos metuens pariter tot templa, tot aras
promeruisse datur? summi Iouis aliger Arcas        80
nuntius; imbrifera potitur Thaumantide Iuno;
stat celer obsequio iussa ad Neptunia Triton:
tu totiens mutata ducum iuga rite tulisti
integer, inque omni felix tua cumba profundo.
  Iamque piam lux alta domum praecelsaque toto        85
intrauit Fortuna gradu; iam creditur uni
sanctarum digestus opum partaeque per omnis
diuitiae populos magnique impendia mundi.
quicquid ab auriferis eiectat Hiberia fossis,
Dalmatico quod monte nitet, quod messibus Afris        90
uerritur, aestiferi quicquid terit area Nili,
quodque legit mersus pelagi scrutator Eoi,
et Lacedaemonii pecuaria culta Galaesi
perspicuaeque niues Massylaque robora et Indi
dentis honos: uni parent commissa ministro,        95
quae Boreas quaeque Eurus atrox, quae nubilus Auster
inuehit: hibernos citius numeraueris imbris
siluarumque comas. uigil idem animique sagacis
cognitus euoluit quantum Romana sub omni
pila die quantumque tribus, quid templa, quid alti        100
undarum cursus, quid propugnacula poscant
aequoris aut longe series porrecta uiarum;
quod domini celsis niteat laquearibus aurum,
quae diuum in uultus igni formanda liquescat
massa, quid Ausoniae scriptum crepet igne Monetae.        105
hinc tibi rara quies animoque exclusa uoluptas,
exiguaeque dapes et numquam laesa profundo’
cura mero; sed iura tamen genialia cordi
et mentem uincire toris ac iungere festa
conubia et fidos domino genuisse clientis.        110
  Quis sublime genus formamque insignis Etruscae
nesciat? haud quamquam proprio mihi cognita uisu,
sed decus eximium famae par reddit imago,
uultibus et similis natorum gratia monstrat.
nec uulgare genus; fascis summamque curulem        115
frater et Ausonios ensis mandataque fidus
signa tulit, cum prima trucis amentia Dacos
impulit et magno gens est damnata triumpho.
sic quicquid patrio cessatum a sanguine, mater
reddidit, obscurumque latus clarescere uidit        120
conubio gauisa domus. nec pignora longe;
quippe bis ad partus uenit Lucina manuque
ipsa leui grauidos tetigit fecunda labores.
felix a! si longa dies, si cernere uultus
natorum uiridisque genas tibi iusta dedissent        125
stamina! sed media cecidere abrupta iuuenta:
gaudia florentisque manu scidit Atropos annos;
qualia pallentis declinant lilia culmos
pubentesque rosae primos moriuntur ad austros,
aut ubi uerna nouis exspirat purpura pratis.        130
illa sagittiferi circumuolitastis Amores
funera maternoque rogos unxistis amomo;
nec modus aut pennis laceris aut crinibus ignem
spargere, collectaeque pyram struxere pharetrae.
quas tunc inferias aut quae lamenta dedisses        135
maternis, Etrusce, rogis, qui funera patris
haud matura putas atque hos pius ingemis annos!
  Illum et qui nutu superas nunc temperat arcis
progeniem claram terris partitus et astris,
laetus Idumaei donauit honore triumphi,        140
dignatusque loco uictricis et ordine pompae
non uetuit, tenuesque nihil minuere parentes.
atque idem in cuneos populo deduxit equestris,
mutauitque genus laeuaeque ignobile ferrum
exuit et celso natorum aequauit honorem.        145
dextra bis octonis fluxerunt saecula lustris,
atque aeui sine nube tenor. quam diues in usus
natorum totoque uolens excedere censu,
testis adhuc largi nitor inde assuetus Etrusci,
cui tua non humilis dedit indulgentia mores.        150
hunc siquidem amplexu semper reuocante tenebas
blandus et imperio numquam pater; huius honori
pronior ipse etiam gaudebat cedere frater.
  Quas tibi deuoti iuuenes pro patre renato,
summe ducum, gratis, aut quae pia uota rependunt!        155
tu (seu tarda situ rebusque exhausta senectus
errauit, seu blanda diu Fortuna regressum
maluit) attonitum et uenturi fulminis ictus
horrentem tonitru tantum lenique procella
contentus monuisse senem; cumque horrida supra        160
aequora curarum socius procul Itala rura
linqueret, hic mollis Campani litoris oras
et Diomedeas concedere iussus in arcis,
atque hospes, non exsul, erat. nec longa moratus
Romuleum reseras iterum, Germanice, limen        165
maerentemque foues inclinatosque penatis
erigis. haut mirum, ductor placidissime, quando
haec est quae uictis parcentia foedera Cattis,
quaeque suum Dacis donat clementia montem,
quae modo Marcomanos post horrida bella uagosque        170
Sauromatas Latio non est dignata triumpho.
  Iamque in fine dies, et inexorabile pensum
deficit. hic maesti pietas me poscit Etrusci
qualia nec Siculae modulantur carmina rupes
nec fati iam certus olor saeuique marita        175
Tereos. heu quantis lassantem bracchia uidi
planctibus et prono fusum super oscula uultu!
uix famuli comitesque tenent, uix arduus ignis
summouet. haut aliter gemuit per Sunia Theseus
litora qui falsis deceperat Aegea uelis.        180
tunc immane gemens foedatusque ora tepentis
affatur cineres: ‘cur nos, fidissime, linquis
fortuna redeunte, pater? modo numina magni
praesidis atque breuis superum placauimus iras,
nec frueris? tantique orbatus muneris usu        185
ad manis, ingrate, fugis? nec flectere Parcas
aut placare malae datur aspera numina Lethes?
felix, cui magna patrem ceruice uehenti
sacra Mycenaeae patuit reuerentia flammae!
quique tener saeuis genitorem Scipio Poenis        190
abstulit, et Lydi pietas temeraria Lausi.
ergo et Thessalici coniunx pensare mariti
funus, et immitem potuit Styga uincere supplex
Thracius? hoc quanto melius pro patre liceret!
non totus rapiere tamen, nec funera mittam        195
longius; hic manis, hic intra tecta tenebo:
tu custos dominusque laris, tibi cuncta tuorum
parebunt; ego rite minor semperque secundus
assiduas libabo dapes et pocula sacris
manibus effigiesque colam: te lucida saxa,        200
te similem doctae referet mihi linea cerae;
nunc ebur et fuluum uultus imitabitur aurum.
inde uiam morum longaeque examina uitae
affatusque pios monituraque somnia poscam.’
  Talia dicentem genitor dulcedine laeta        205
audit, et immitis lente descendit ad umbras
uerbaque dilecate fert narraturus Etruscae.
  Salue supremum, senior mitissime patrum,
supremumque uale, qui numquam sospite nato
triste chaos maestique situs patiere sepulcri.        210
semper odoratis spirabunt floribus arae,
semper et Assyrios felix bibet urna liquores
et lacrimas, qui maior honos. hic sacra litabit
manibus eque tua tumulum tellure leuabit.
nostra quoque exemplo meritus tibi carmine sancit        215
hoc etiam gaudens cinerem donasse sepulcro.
 

CONTENTS · BIBLIOGRAPHIC RECORD
  PREVIOUS NEXT  
 
Loading
Click here to shop the Bartleby Bookstore.

Shakespeare · Bible · Strunk · Anatomy · Nonfiction · Quotations · Reference · Fiction · Poetry
© 1993–2014 Bartleby.com · [Top 150] · Subjects · Titles · Authors