| |
| HIC finis rapto! quin tu iam uulnera sedas | |
| et tollis mersum luctu caput? omnia functa | |
| aut moritura uides: obeunt noctesque diesque | |
| astraque, nec solidis prodest sua machina terris. | |
| nam populus mortale genus; plebisque caducae | 5 |
| quis fleat interitus? hos bella, hos aequora poscunt; | |
| his amor exitio, furor his et saeua cupido, | |
| ut sileam morbos; hos ora rigentia brumae, | |
| illos implacido letalis Sirius igni, | |
| hos manet imbrifero pallens Autumnus hiatu. | 10 |
| quicquid init ortus, finem timet. ibimus omnes, | |
| ibimus: immensis urnam quatit Aeacus umbris. | |
| Ast hic, quem gemimus, felix hominesque deosque | |
| et dubios casus et caecae lubrica uitae | |
| effugit, immunis fatis. non ille rogauit, | 15 |
| non timuit renuitue mori: nos anxia plebes, | |
| nos miseri, quibus unde dies suprema, quis aeui | |
| exitus incertum, quibus instet fulmen ab astris, | |
| quae nubes fatale sonet. nil flecteris istis? | |
| sed flectere libens. ades huc emissus ab atro | 20 |
| limine, cui soli cuncta impetrare facultas, | |
| Glaucia!nam insontis animas nec portitor arcet, | |
| nec durae comes ille serae:tu pectora mulce, | |
| tu prohibe manare genas noctisque beatas | |
| dulcibus alloquiis et uiuis uultibus imple, | 25 |
| et periisse nega: desolatamque sororem, | |
| qui potes, et miseros perge insinuare parentis. | |
| |