| |
i
Alcimus ALCIME, quem raptum domino crescentibus annis | |
| Lauicana leui caespite uelat humus, | |
| accipe non Pario nutantia pondera saxo, | |
| quae cineri uanus dat ruitura labor, | |
| sed facilis buxos et opacas palmitis umbras | 5 |
| quaeque uirent lacrimis roscida prata meis. | |
| accipe, care puer, ueri monimenta doloris: | |
| hic tibi perpetuo tempore uiuet honor. | |
| cum mihi supremos Lachesis perneuerit annos, | |
| non aliter cineres mando iacere meos. | 10 |
| |
ii
Glaucias Libertus Melioris ille notus, | |
| tota qui cecidit dolente Roma, | |
| cari deliciae breues patroni, | |
| hoc sub marmore Glaucias humatus | |
| iuncto Flaminiae iacet sepulcro: | 15 |
| castus moribus, integer pudore, | |
| uelox ingenio, decore felix. | |
| bis senis modo messibus peractis | |
| uix unum puer applicabat annum. | |
| qui fles talia, nil fleas, uiator. | 20 |
| |
iii
Paris Quisquis Flaminiam teris, uiator, | |
| noli nobile praeterire marmor. | |
| Vrbis deliciae salesque Nili, | |
| ars et gratia, lusus et uoluptas, | |
| Romani decus et dolor theatri | 25 |
| atque omnes Veneres Cupidinesque | |
| hoc sunt condita, quo Paris, sepulcro. | |
| |
iv
Erotion Puella senibus dulcior mihi cygnis, | |
| agna Galaesi mollior Phalantini, | |
| concha Lucrini delicatior stagni, | 30 |
| cui nec lapillos praeferas Erythraeos, | |
| nec modo politum pecudis Indicae dentem | |
| niuesque primas liliumque non tactum; | |
| quae crine uicit Baetici gregis uellus | |
| Rhenique nodos aureamque nitellam; | 35 |
| fragrauit ore, quod rosarium Paesti, | |
| quod Atticarum prima mella cerarum, | |
| quod sucinorum rapta de manu gleba; | |
| cui comparatus indecens erat pauo, | |
| inamabilis sciurus et frequens phoenix: | 40 |
| adhuc recenti tepet Erotion busto, | |
| quam pessimorum lex amara fatorum | |
| sexta peregit hieme, nec tamen tota, | |
| nostros amores gaudiumque lususque. | |
| et esse tristem me meus uetat Paetus, | 45 |
| pectusque pulsans pariter et comam uellens: | |
| deflere non te uernulae pudet mortem! | |
| ego coniugem inquit extuli et tamen uiuo, | |
| notam, superbam, nobilem, locupletem. | |
| quid esse nostro fortius potest Paeto? | 50 |
| ducentiens accepit et tamen uiuit. | |
| |