Verse > Anthologies > Heathcote William Garrod, comp. > The Oxford Book of Latin Verse
See also: Martial Quotations
  PREVIOUS NEXT  
CONTENTS · BIBLIOGRAPHIC RECORD
Heathcote William Garrod, comp. (1878–1960).  The Oxford Book of Latin Verse.  1912.
 
The Villa of Fulius Martialis
 
Martial (c.A.D. 40–c.A.D. 104)
 
 
IVLI iugera pauca Martialis
  hortis Hesperidum beatiora
longo Ianiculi iugo recumbunt:
lati collibus imminent recessus
et planus modico tumore uertex        5
caelo perfruitur sereniore,
et curuas nebula tegente uallis
solis luce nitet peculiari:
puris leniter admouentur astris
celsae culmina delicata uillae.        10
hinc septem dominos uidere montis
et totam licet aestimare Romam,
Albanos quoque Tusculosque collis
et quodcumque iacet sub urbe frigus,
Fidenas ueteres breuisque Rubras,        15
et quod uirgine nequiore gaudet
Annae pomiferum nemus Perennae.
illinc Flaminiae Salariaeque
gestator patet essedo tacente,
ne blando rota sit molesta somno,        20
quem nec rumpere nauticum celeuma,
nec clamor ualet helciariorum,
cum sit tam prope Muluius, sacrumque
lapsae per Tiberim uolent carinae.
hoc rus, seu potius domus uocanda est,        25
commendat dominus: tuam putabis;
tam non inuida tamque liberalis,
tam comi patet hospitalitate.
credas Alcinoi pios Penatis,
aut facti modo diuitis Molorchi.        30
uos nunc omnia parua qui putatis,
centeno gelidum ligone Tibur
uel Praeneste domate pendulamque
uni dedite Setiam colono:
dum me iudice praeferantur istis        35
Iuli iugera pauca Martialis.
 

CONTENTS · BIBLIOGRAPHIC RECORD
  PREVIOUS NEXT  
 
Loading
Click here to shop the Bartleby Bookstore.

Shakespeare · Bible · Strunk · Anatomy · Nonfiction · Quotations · Reference · Fiction · Poetry
© 1993–2014 Bartleby.com · [Top 150] · Subjects · Titles · Authors