Verse > Anthologies > Heathcote William Garrod, comp. > The Oxford Book of Latin Verse
  PREVIOUS NEXT  
CONTENTS · BIBLIOGRAPHIC RECORD
Heathcote William Garrod, comp. (1878–1960).  The Oxford Book of Latin Verse.  1912.
 
Epitaphs
 
Anonymous (circa 90 A.D.)
 
 
i

Nepos

QVVM praematura raptum mihi morte Nepotem
  flerem Parcarum putria fila querens
et gemerem tristi damnatam sorte iuuentam
  uersaretque nouus uiscera tota dolor,
me desolatum, me desertum ac spoliatum        5
  clamarem largis saxa mouens lacrimis,
exacta prope nocte suos quum Lucifer ignis
  spargeret et uolucri roscidus iret equo,
uidi sidereo radiantem lumine formam
  aethere delabi. non fuit illa quies,        10
sed uerus iuueni color et sonus, at status ipse
  maior erat nota corporis effigie.
ardentis oculorum orbes umerosque nitentis
  ostendens roseo reddidit ore sonos:
‘adfinis memorande, quid o me ad sidera caeli        15
  ablatum quereris? desine flere deum,
ne pietas ignara superna sede receptum
  lugeat et laedat numina tristitia.
non ego Tartareas penetrabo tristis ad undas,
  non Acheronteis transuehar umbra uadis,        20
non ego caeruleam remo pulsabo carinam
  nec te terribilem fronte timebo, Charon,
nec Minos mihi iura dabit grandaeuus et atris
  non errabo locis nec cohibebor aquis.
surge, refer matri ne me noctisque diesque        25
  defleat ut maerens Attica mater Ityn.
nam me sancta Venus sedis non nosse silentum
  iussit et in caeli lucida templa tulit.’
erigor et gelidos horror perfuderat artus,
  spirabat suaui tinctus odore locus.        30
die Nepos, seu tu turba stipatus Amorum
  laetus Adoneis lusibus insereris,
seu grege Pieridum gaudes seu Palladis arte,
  omnis caelicolum te chorus excipiet;
si libeat thyrsum grauidis aptare corymbis        35
  et uelare comam palmite, Liber eris:
pascere si crinem et lauro redimire manuque
  arcum cum pharetra sumere, Phoebus eris.
indueris teretes manicas, Phrygium decus, Attis
  non unus Cybeles pectore uiuet amor.        40
si spumantis equi libeat quatere ora lupatis,
  Cyllare, formosi membra uehes equitis.
sed quicumque deus, quicumque uocaberis heros,
  sit soror et mater, sit puer incolumis.
haec dona unguentis et sunt potiora corollis,        45
  quae non tempus edax, non rapit ipse rogus.
 
ii

Tib. Claudius Esquilina Tiberinus

Tu quicumque mei ueheris prope limina busti,
  supprime festinum quaeso uiator iter.
perlege, sic numquam doleas pro funere acerbo:
  inuenies titulo nomina fixa meo.        50
Roma mihi patria est, media de plebe parentes.
  uita fuit nullis tunc uiolata malis.
gratus eram populo quondam notusque fauore,
  nunc sum defleti parua fauilla rogi.
quis bona non hilari uidit conuiuia uoltu        55
  adque meos mecum peruigilare locos?
quondam ego Pierio uatum monimenta canore
  doctus cycneis enumerare modis,
doctus Maeonio spirantia carmina uersu
  dicere, Caesareo carmina nota foro:        60
nunc amor et nomen superest de corpore toto,
  quod spargit lacrimis maestus uterque parens.
serta mihi floresque nouos, mea gaudia, ponunt:
  fusus in Elysia sic ego ualle moror.
quod meat in stellis Delphin, quod Pegasus ales,        65
  tot mea natalis fata dedere mihi.
 

CONTENTS · BIBLIOGRAPHIC RECORD
  PREVIOUS NEXT  
 
Loading
Click here to shop the Bartleby Bookstore.

Shakespeare · Bible · Strunk · Anatomy · Nonfiction · Quotations · Reference · Fiction · Poetry
© 1993–2014 Bartleby.com · [Top 150] · Subjects · Titles · Authors