| |
| VNDARVM rector, genitor maris, arbiter orbis, | |
| Oceane o placido conplectens omnia fluctu, | |
| tu legem terris moderato limite signas, | |
| tu pelagi quodcumque facis fontisque lacusque. | |
| flumina quin etiam te norunt omnia patrem, | 5 |
| te potant nubes ut reddant frugibus imbris; | |
| Cyaneoque sinu caeli tu diceris oras | |
| partibus ex cunctis inmensas cingere nexu. | |
| tu fessos Phoebi reficis sub gurgite currus | |
| exhaustisque die radiis alimenta ministras, | 10 |
| gentibus ut clarum referat lux aurea solem. | |
| si mare, si terras caelum mundumque gubernas, | |
| me quoque cunctorum partem, uenerabilis, audi, | |
| alme parens rerum, supplex precor. ergo carinam | |
| conserues, ubicumque tuo committere ponto | 15 |
| hanc animam, transire fretum et discurrere cursus | |
| aequoris horrisoni sortis fera iussa iubebunt: | |
| tende fauens glaucum per leuia dorsa profundum, | |
| ac tantum tremulo crispentur caerula motu, | |
| quantum uela ferant, quantum sinat otia remis; | 20 |
| sint fluctus, celerem ualeant qui pellere puppem, | |
| quos numerare libens possim, quos cernere laetus; | |
| seruet inoffensam laterum par linea libram, | |
| et sulcante uiam rostro submurmuret unda. | |
| da pater, ut tute liceat transmittere cursum, | 25 |
| perfer ad optatos securo in litore portus | |
| me comitesque meos. quod cum permiseris esse, | |
| reddam, quod potero, plenas pro munere gratis. | |
| |