Verse > Anthologies > Heathcote William Garrod, comp. > The Oxford Book of Latin Verse
  PREVIOUS NEXT  
CONTENTS · BIBLIOGRAPHIC RECORD
Heathcote William Garrod, comp. (1878–1960).  The Oxford Book of Latin Verse.  1912.
 
Moral Distichs
 
Cato (290 (?) A.D.)
 
 
i

Learning

(a) INSTRVE praeceptis animum, ne discere cessa;
  nam sine doctrina uita est quasi mortis imago.
(b) multa legas facito, tum lectis neglege multa;
nam miranda canunt, sed non credenda poetae.
(c) disce sed a doctis, indoctos ipse doceto:        5
propaganda etenim est rerum doctrina bonarum.
(d) discere ne cessa: cura sapientia crescit,
rara datur longo prudentia temporis usu.
(e) disce aliquid; nam cum subito Fortuna recessit,
ars remanet uitamque hominis non deserit umquam.        10
 
ii

Religion

(a) SI deus est animus, nobis ut carmina dicunt,
  hic tibi praecipue sit pura mente colendus.
(b) an di sint caelumque regant ne quaere doceri:
cum sis mortalis, quae sunt mortalia cura.
(c) quid deus intendat noli perquirere sorte:        15
quid statuat de te sine te deliberat ille.
(d) ture deum placa, uitulum sine crescat aratro:
ne credas gaudere deum cum caede litatur.
 
iii

Friendship

(a) potes, ignotis etiam prodesse memento:
  utilius regno est meritis adquirere amicos.        20
(b) cum tibi uel socium uel fidum quaeris amicum,
non tibi fortuna est hominis sed uita petenda.
(c) ignotum notis noli praeponere amicis:
cognita iudicio constant, incognita casu.
(d) uincere cum possis, interdum cede sodali,        25
obsequio quoniam dulces retinentur amici.
(e) gratior officiis, quo sis mage carior, esto,
ne nomen subeas quod dicunt officiperdi.
(f) officium alterius multis narrare memento;
at quaecumque aliis benefeceris ipse, sileto.        30
(g) damnaris numquam post longum tempus amicum:
mutauit mores, sed pignora prima memento.
 
iv

Death

(a) NE timeas illam, quae uitae est ultima finis:
  qui mortem metuit, quod uiuit, perdit id ipsum.
(b) linque metum leti; nam stultum est tempore in omni,        35
dum mortem metuas, amittere gaudia uitae.
(c) fac tibi proponas, mortem non esse timendam:
quae bona si non est, finis tamen illa malorum est.
(d) rebus in aduersis animum submittere noli:
spem retine; spes una hominem nec morte relinquit.        40
 
v

The Speech of Men

(a) PROSPICITO tecum tacitus quid quisque loquatur:
sermo hominum mores et celat et indicat idem.
(b) contra uerbosos noli contendere uerbis:
sermo datur cunctis, animi sapientia paucis.
(c) cum te aliquis laudat, iudex tuus esse memento:        45
plus aliis de te quam tu tibi credere noli.
(d) iudicium populi numquam contempseris unus:
ne nulli placeas, dum uis contemnere multos.
(e) cum recte uiuas, ne cures uerba malorum:
arbitrii non est nostri quid quisque loquatur.        50
(f) si uitam inspicias hominum, si denique mores,
cum culpant alios: nemo sine crimine uiuit.
 
vi

Wives and Slaves

(a) CVM seruos fueris proprios mercatus in usus
  et famulos dicas, homines tamen esse memento.
(b) nil temere uxori de seruis crede querenti:        55
semper enim mulier quem coniux diligit odit.
(c) uxoris linguam, si frugi est, ferre memento;
namque malum est non uelle pati nec carpere posse.
(d) uxorem fuge ne ducas sub nomine dotis,
nec retinere uelis, si coeperit esse molesta.        60
 

CONTENTS · BIBLIOGRAPHIC RECORD
  PREVIOUS NEXT  
 
Loading
Click here to shop the Bartleby Bookstore.

Shakespeare · Bible · Strunk · Anatomy · Nonfiction · Quotations · Reference · Fiction · Poetry
© 1993–2014 Bartleby.com · [Top 150] · Subjects · Titles · Authors