| |
| AVRVM, quod nigri manes, quod turbida mersant | |
| flumina, quod duris extorsit poena metallis! | |
| aurum, quo pretio reserantur limina Ditis, | |
| quo Stygii regina poli Proserpina gaudet! | |
| aurum, quod penetrat thalamos rumpitque pudorem, | 5 |
| qua tectus saepe inlecebra micat impius ensis! | |
| in gremium Danaes non auro fluxit adulter | |
| mentitus pretio faciem fuluoque ueneno? | |
| non Polydorum hospes saeuo necat incitus auro? | |
| altrix infelix, sub quo custode pericli | 10 |
| commendas natum, cui regia pignora credis? | |
| fit tutor pueri, fit cutos sanguinis aurum! | |
| inmitis nidos coluber custodiet ante | |
| et uitulos fetae poterunt seruare leaenae. | |
| sic etiam ut Troiam popularet Dorica pubes | 15 |
| aurum causa fuit: pretium dignissima merces. | |
| infami probro palmam conuendit adulter. | |
| denique cernamus, quos aurum uenit in usus. | |
| auro emitur facinus, pudor almus uenditur auro, | |
| tum patria atque parens, leges pietasque fidesque: | 20 |
| omne nefas auro tegitur, fas proditur auro. | |
| porro hoc Pactolus, porro fluat et niger Hermus! | |
| aurum, res gladii, furor amens, ardor auarus, | |
| te celent semper uada turbida, te uada nigra, | |
| te tellus mersum premat infera, te sibi nasci | 25 |
| Tartareus cupiat Phlegethon Stygiaeque paludes! | |
| inter liuentis pereat tibi fulgor arenas, | |
| nec post ad superos redeat famis aurea puros! | |
| |