Verse > Anthologies > Heathcote William Garrod, comp. > The Oxford Book of Latin Verse
  PREVIOUS NEXT  
CONTENTS · BIBLIOGRAPHIC RECORD
Heathcote William Garrod, comp. (1878–1960).  The Oxford Book of Latin Verse.  1912.
 
Peruigilium Veneris
 
Tiberianus (fl. A.D. 335.)
 
 
CRASamet quinumquam amauit quique amauit cras amet!
  uer nouum: uer iam canorum: uere natus orbis est!
  uere concordant amores, uere nubunt alites
  et nemus comam resoluit de maritis imbribus:
  et recentibus uirentis ducit umbras floribus.        5
  cras amorum copulatrix inter umbras arborum
  inplicat casas uirentis de flagello myrteo,
  cras Dione iura dicet fulta sublimi throno.
cras amet qui numquam amauit quique amauit cras amet!
  ipsa gemmis purpurantem pingit annum floridis,        10
  ipsa surgentis papillas de Fauoni spiritu
  urget in nodos tepentis, ipsa roris lucidi,
  noctis aura quem relinquit, spargit umentis aquas.
  en micant lacrimae trementes de caduco pondere:
  gutta praeceps orbe paruo sustinet casus suos.        15
  en pudorem florulentae prodiderunt purpurae:
  umor ille quem serenis astra rorant noctibus
  mane uirgines papillas soluit umenti peplo.
  ipsa iussit mane totae uirgines nubant rosae;
  facta Cypridis de cruore deque Amoris osculis        20
  deque gemmis deque flabris deque solis purpuris,
  cras pudorem qui latebat ueste tectus ignea
  unico marita uoto non rubebit soluere.
cras amet qui numquam amauit quique amauit cras amet!
  ipsa Nymphas diua luco iussit ire myrteo:        25
  ‘ite, Nymphae, posuit arma, feriatus est Amor:
  iussus est inermis ire, nudus ire iussus est,
  neu quid arcu neu sagitta neu quid igne laederet.’
  it puer comes puellis; nec tamen credi potest,
  esse Amorem feriatum, si sagittas exuit;        30
  sed tamen, Nymphae, cauete, quod Cupido pulcer est:
  totus est in armis idem quando nudus est Amor.
cras amet qui numquam amauit quique amauit cras amet!
  conpari Venus pudore mittit ante uirgines:
  ‘una res est quam rogamus: cede, uirgo Delia,        35
  ut nemus sit incruentum de ferinis stragibus.
  ipsa uellet te rogare, si pudicam flecteret,
  ipsa uellet ut uenires, si deceret uirginem.
  iam tribus choros uideres feriantis noctibus
  congreges inter cateruas ire per saltus tuos        40
  floreas inter coronas, myrteas inter casas.
  nec Ceres nec Bacchus absunt nec poetarum deus.
  peruiglanda tota nox est, est recinenda canticis:
  regnet in siluis Dione: tu recede, Delia.’
cras amet qui numquam amauit quique amauit cras amet!        45
  iussit Hyblaeis tribunal stare diua floribus:
  praeses ipsa iura dicet, adsidebunt Gratiae.
  Hybla, totos funde flores, quidquid annus adtulit;
  Hybla, florum subde uestem, quantus Ennae campus est.
  ruris hic erunt puellae uel puellae fontium        50
  quaeque siluas quaeque lucos quaeque montis incolunt.
  iussit omnes adsidere pueri mater alitis,
  iussit at nudo puellas nil Amori credere:
cras amet qui numquam amauit quique amauit cras amet!
  cras erit quom primus aether copulauit nuptias.        55
  ut pater totum crearet uernis annum nubibus,
  in sinum maritus imber fluxit almae coniugis,
  unde fetus mixtus omnis aleret magno corpore.
  tunc cruore de superno spumeo pontus globo
  caerulas inter cauernas inter et uiridis specus        60
  fecit undantem Dionen de marinis imbribus.
cras amet qui numquam amauit quique amauit cras amet!
  ipsa uenas atque mentem permeanti spiritu
  intus occultis gubernat procreatrix uiribus,
  perque caelum perque terras perque pontum subditum        65
  praeuium sui teporem seminali tramite
  inbuit iussitque mundum nosse nascendi uias.
cras amet qui numquam amauit quique amauit cras amet!
  ipsa Troianos penatis in Latinos transtulit,
  ipsa Laurentem puellam coniugem nato dedit,        70
  moxque Marti de sacello dat pudicam uirginem,
  Romuleas ipsa fecit cum Sabinis nuptias.
  unde Ramnes et Quirites atque prolem posterum
  Romulo marem crearet et nepotem Caesarem;
cras amet qui numquam amauit quique amauit cras amet!        75
  rura fecundat uoluptas, rura Venerem sentiunt;
  ipse Amor puer Dionae rure natus dicitur.
  hunc ager cum parturiret ipsa suscepit sinu,
  ipsa florum delicatis educauit osculis.
cras amet qui numquam amauit quique amauit cras amet!        80
  ecce iam subter genestas explicant tauri latus,
  quisque tutus quo tenetur coniugali foedere:
  subter umbras cum maritis ecce balantum greges.
  iam loquaces ore rauco stagna cygni perstrepunt:
  et canoras non tacere diua iussit alites:        85
  adsonat Terei puella subter umbram populi,
  ut putes motus amoris ore dici musico
  et neges queri sororem de marito barbaro.
  illa cantat: nos tacemus? quando uer ueniet meum?
  quando fiam uti chelidon ut tacere desinam?        90
  perdidi Musam tacendo nec me Phoebus respicit.
  sic Amyclas cum tacerent perdidit silentium.
cras amet qui numquam amauit quique amauit cras amet!
 

CONTENTS · BIBLIOGRAPHIC RECORD
  PREVIOUS NEXT  
 
Loading
Click here to shop the Bartleby Bookstore.

Shakespeare · Bible · Strunk · Anatomy · Nonfiction · Quotations · Reference · Fiction · Poetry
© 1993–2014 Bartleby.com · [Top 150] · Subjects · Titles · Authors