| |
| NOMEN ego Ausonius, non ultimus arte medendi | |
| et, mea si nosses tempora, primus eram. | |
| uicinas urbis colui patriaque domoque, | |
| Vasates patria, sed lare Burdigalam. | |
| curia me duplex et uterque senatus habebat | 5 |
| muneris exsortem, nomine participem. | |
| non opulens nec egens, parcus sine sordibus egi: | |
| uictum habitum mores semper inempta habui. | |
| sermone inpromptus Latio, uerum Attica lingua | |
| suffecit culti uocibus eloquii. | 10 |
| optuli open cunctis poscentibus artis inemptae | |
| officiumque meum cum pietate fuit. | |
| iudicium de me studui praestare bonorum: | |
| ipse mihi numquam, iudice me, placui. | |
| officia in multos diuerso debita cultu | 15 |
| personis meritis tempore distribui. | |
| litibus abstinui: non auxi, non minui rem: | |
| indice me nullus, set neque teste perit. | |
| inuidi numquam: cupere atque ambire refugi: | |
| iurare aut falsum dicere par habui. | 20 |
| factio me sibi non, non coniuratio iunxit: | |
| sincero colui foedere amicitias. | |
| felicem sciui, non qui quod uellet haberet, | |
| set qui per fatum non data non cuperet. | |
| non occursator, non garrulus, obuia cernens | 25 |
| ualuis et uelo condita non adii. | |
| famam, quae posset uitam lacerare bonorum, | |
| non finxi et, ueram si scieram, tacui. | |
| ira procul, spes uana procul, procul anxia cura | |
| inque bonis hominum gaudia falsa procul. | 30 |
| uitati coetus eiuratique tumultus | |
| et semper fictae principum amicitiae. | |
| deliquisse nihil numquam laudem esse putaui | |
| atque bonos mores legibus antetuli. | |
| irasci promptus properaui condere motum | 35 |
| atque mihi poenas pro leuitate dedi. | |
| coniugium per lustra nouem sine crimine concors | |
| unum habui: natos quattuor edidimus. | |
| prima obiit lactans: at qui fuit ultimus acui, | |
| pubertate rudi non rudis interiit. | 40 |
| maximus ad summum columen peruenit honorum, | |
| praefectus Gallis et Libyae et Latio, | |
| tranquillus, clemens, oculis uoce ore serenus, | |
| in genitore suo mente animoque pater. | |
| huius ego et natum et generum pro consule uidi: | 45 |
| consul ut ipse foret, spes mihi certa fuit. | |
| matronale decus possedit filia, cuius | |
| egregia et nuptae laus erat et uiduae. | |
| quae nati generique et progeneri simul omnium | |
| multiplici inlustris uidit honore domos. | 50 |
| ipse nec affectans nec detrectator honorum | |
| praefectus magni nuncupor Illyrici. | |
| haec me fortunae larga indulgentia suasit | |
| numine adorato uitae obitum petere, | |
| ne fortunatae spatium inuiolabile uitae | 55 |
| fatali morsu stringeret ulla dies. | |
| optinui auditaeque preces: spem uota timorem | |
| sopitus placido fine relinquo aliis. | |
| inter maerentis, sed non ego maestus, amicos | |
| dispositis iacui funeris arbitriis. | 60 |
| nonaginta annos, baculo sine, corpore toto | |
| exegi, cunctis integer officiis. | |
| haec quicumque leges, non aspernabere fari: | |
| talis uita tibi qualia uota mihi. | |
| |