| |
| SALVE, herediolum, maiorum regna meorum, | |
| quod proauus, quod auus, quod pater excoluit, | |
| quod mihi iam senior properata morte reliquit: | |
| eheu nolueram tam cito posse frui! | |
| iusta quidem series patri succedere, uerum | 5 |
| esse simul dominos gratior ordo piis. | |
| nunc labor et curae mea sunt: sola ante uoluptas | |
| partibus in nostris, cetera patris erant. | |
| paruum herediolum, fateor: set nulla fuit res | |
| parua umquam aequanimis, adde etiam unanimis. | 10 |
| ex animo rem stare aequo puto, non animum ex re. | |
| cuncta cupit Croesus, Diogenes nihilum. | |
| spargit Aristippus mediis in Syrtibus aurum: | |
| aurea non satis est Lydia tota Midae. | |
| cui nullus finis cupiendi, est nullus habendi. | 15 |
| ille opibus modus est, quem statuas animo. | |
| uerum ager iste meus quantus sit, nosce: etiam me | |
| noueris et noris te quoque, si potis es, | |
| quamquam difficile est se noscere: [image] | |
| quam propere legimus tam cito neclegimus. | 20 |
| agri his centum colo iugera, uinea centum | |
| iugeribus colitur prataque dimidio. | |
| silua supra duplum, quam prata et uinea et aruum. | |
| cultor agri nobis nec superest nec abest. | |
| fons propter puteusque breuis, tum purus et amnis: | 25 |
| nauiger hic refluus me uehit ac reuehit. | |
| conduntur fructus geminum mihi semper in annum. | |
| cui non longa penus, huic quoque prompta fames. | |
| haec mihi nec procul urbe sita est nec prorsus ad urbem, | |
| ne patiar turbas utque bonis potiar. | 30 |
| et quotiens mutare locum fastidia cogunt, | |
| transeo et alternis rure uel urbe fruor. | |
| |