Verse > Anthologies > Heathcote William Garrod, comp. > The Oxford Book of Latin Verse
  PREVIOUS NEXT  
CONTENTS · BIBLIOGRAPHIC RECORD
Heathcote William Garrod, comp. (1878–1960).  The Oxford Book of Latin Verse.  1912.
 
‘Gather ye Rosebuds’
 
pseudo-Ausonius (350–400 (?) A.D.)
 
 
VER erat et blando mordentia frigora sensu
  spirabat croceo mane reuecta dies:
strictior Eoos praecesserat aura iugalis
  aestiferum suadens anticipare diem.
errabam riguis per quadrua compita in hortis        5
  maturo cupiens me uegetare die.
uidi concretas per gramina flexa pruinas
  pendere aut holerum stare cacuminibus.
uidi Paestano gaudere rosaria cultu
  exoriente nouo roscida Lucifero.        10
rara pruinosis canebat gemma frutetis
  ad primi radios interitura die.
ambigeres raperetne rosis Aurora ruborem
  an daret et flores tingeret orta dies.
ros unus, color unus et unum mane duorum:        15
  sideris et floris nam domina una Venus.
forsan et unus odor: sed celsior ille per auras
  difflatur, spirat proximus iste magis.
communis Paphie dea sideris et dea floris
  praecipit unius muricis esse habitum.        20
momentum intererat, quo se nascentia florum
  germina conparibus diuiderent spatiis.
haec uiret angusto foliorum tecta galero,
  hanc tenui folio purpura rubra notat,
haec aperit primi fastigia celsa obelisci        25
  mucronem absoluens purpurei capitis.
uertice collectos illa exsinuabat amictus
  iam meditans foliis se numerare suis:
nec mora: ridentis calathi patefecit honorem
  prodens inclusi semina densa croci.        30
ac modo quae toto rutilauerat igne comarum
  pallida conlapsis deseritur foliis.
mirabar celerem fugitiua aetate rapinam
  et dum nascuntur consenuisse rosas:
ecce et defluxit rutili coma punica floris,        35
  dum loquor, et tellus tecta rubore micat.
tot species tantosque ortus uariosque nouatus
  una dies aperit, conficit una dies.
conquerimur, Natura, breuis quod gratia talis:
  ostentata oculis ilico dona rapis.        40
quam longa una dies, aetas tam longa rosarum,
  quas pubescentis iuncta senecta premit.
quam modo nascentem rutilus conspexit Eous,
  hanc rediens sero uespere uidit anum.
sed bene, quod paucis licet interitura diebus        45
  succedens aeuum prorogat ipsa suum.
collige, uirgo, rosas, dum flos nouus et noua pubes,
  et memor esto aeuum sic properare tuum.
 

CONTENTS · BIBLIOGRAPHIC RECORD
  PREVIOUS NEXT  
 
Loading
Click here to shop the Bartleby Bookstore.

Shakespeare · Bible · Strunk · Anatomy · Nonfiction · Quotations · Reference · Fiction · Poetry
© 1993–2014 Bartleby.com · [Top 150] · Subjects · Titles · Authors