Verse > Anthologies > Heathcote William Garrod, comp. > The Oxford Book of Latin Verse
  PREVIOUS NEXT  
CONTENTS · BIBLIOGRAPHIC RECORD
Heathcote William Garrod, comp. (1878–1960).  The Oxford Book of Latin Verse.  1912.
 
For a Statue of Dido
 
pseudo-Ausonius (350–400 (?) A.D.)
 
 
ILLA ego sum Dido, uultu quem conspicis, hospes,
  assimilata modis pulcraque mirificis.
talis eram, sed non Maro quam mihi finxit erat mens
  uita nec incestis laesa cupidinibus.
namque nec Aeneas uidit me Troïus umquam        5
  nec Libyam aduenit classibus Iliacis,
sed furias fugiens atque arma procacis Hiarbae
  seruaui, fateor, morte pudicitiam,
pectore transfixo, castus quod perculit ensis,
  non furor aut laeso crudus amore dolor.        10
sic cecidisse iuuat: uixi sine uulnere famae,
  ulta uirum positis moenibus oppetii.
inuida, cur in me stimulasti, Musa, Maronem.
  fingeret ut nostrae damna pudicitiae?
uos magis historicis, lectores, credite de me        15
  quam qui furta deum concubitusque canunt
falsidici uates, temerant qui carmine uerum
  humanisque does assimilant uitiis.
 

CONTENTS · BIBLIOGRAPHIC RECORD
  PREVIOUS NEXT  
 
Loading
Click here to shop the Bartleby Bookstore.

Shakespeare · Bible · Strunk · Anatomy · Nonfiction · Quotations · Reference · Fiction · Poetry
© 1993–2014 Bartleby.com · [Top 150] · Subjects · Titles · Authors