Verse > Anthologies > Heathcote William Garrod, comp. > The Oxford Book of Latin Verse
  PREVIOUS NEXT  
CONTENTS · BIBLIOGRAPHIC RECORD
Heathcote William Garrod, comp. (1878–1960).  The Oxford Book of Latin Verse.  1912.
 
Prologue to the Aratea
 
Avienus (fl. 380 A.D.)
 
 
CARMINIS incentor mihi Iuppiter! auspice terras
  linquo Ioue et celsam reserat dux Iuppiter aethram.
imus in astra Iouis monitu, Iouis omine caelum
et Iouis imperio mortalibus aethera pando.
  Hic statio, hic sedes primi patris. iste paterni        5
principium motus, uis fulminis iste corusci,
uita elementorum, mundi calor, aetheris ignis
astrorumque uigor, perpes substantia lucis
et numerus celsi modulaminis. hic tener aer
materiaeque grauis concretio, sucus ab alto        10
corporibus caelo, cunctarum alimonia rerum,
flos et flamma animae. qui discurrente meatu
mentis primigenae penetralia dura resoluens
impleuit largo uenas operatus amore,
ordinis ut proprii foedus daret. iste calorem,        15
quo digesta capax solidaret semina mundus,
inseruit. rite hunc primum, medium adque secundum
uox secreta canit sibi, nam permixtus utrimque
et fultus sese geminum latus unus et idem est,
auctor agendorum propriique patrator amoris        20
et mundi uere factus pater. hic chaos altum
lumine perrupit, tenebrarum hic uincula primus
soluit et ipse parens rerum fluitantia fixit.
hic dispersa locis statuit primordia iustis,
hic digestorum speciem dedit, iste colorem        25
inposuit rebus sexuque inmixtus utroque
adque aeui pariter gemini, simul omnia lustrans,
sufficit alterno res semine. rerum opifex hic,
hic altor rerum, rex mundi, celsa potestas
aetheris adque Erebi, pigra inclinatio nodi,        30
insociabilium discretio iusta deorum.
cuius et extremum tellus opus, ignea cuius
lumina sunt late sol et soror: ille diei
tendat ut infusi rutilum iubar, altera noctis
ut face flammanti tenebrosos rumpat amictus,        35
ne desit genitis pater ullo in tempore rebus.
istius ille anni pulcer chorus, alta ut hebescat
terra gelu, uer ut blandis adrideat auris,
puluerulenta siti tellurem ut torreat aestas
et grauis autumni redeat fetura parentis.        40
hoc duce per tumidi ferimur freta gurgitis, isto
praeceptore solum grauibus uersamus aratris.
iste modum statuit signis, hic rebus honorem
infundit, tenebris hic interlabitur aethrae,
uiscera et aetherios animans genitabilis artus.        45
denique ne longum marcentia corda iacerent
mundanique ortus mens inmemor omnia sensim
uilia conciperet neque se subduceret umquam
fontis in aeterni primordia, quo uelut amnis,
quem festina citis urget natura fluentis,        50
lapsu continuo ruiturae in corpora nostra
prorumpunt animae seriemque per aethera nectunt:
hic primum Cnidii radium senis intulit astris
mortalemque loqui docuit conuexa deorum,
cur Hyperionios nepa circumflecteret ignis,        55
autumni reditu cur sub gelido Capricorno
bruma pruinosi iuga tristia, solueret anni,
cur spatium lucis, madidae cur tempora noctis
Libra celerque Aries demenso pondere Olympi
aequarent, qua parte polus sublimior alto        60
cardine caeruleas Thetidis non tangeret undas,
quis polus umbrifero lateat decliuis in axe
et uaga palanti cur signa errore ferantur.
quae rursum ingenio numerisque Solensibus idem
Iuppiter efferri melius dedit, incola Tauri        65
musa ut Cecropios raperetur et Aonas agros.
  Me quoque nunc similis stimulat furor edere uersu
tempora, cum duris uersare ligonibus arua
conueniat, cum ueliuolo dare carbasa ponto
et cum uiticomo crinem tondere Lyaeo.        70
o mihi nota adyti iam numina Parnasei!
o per multa operum mea semper cura Camenae!
iam placet in superum uisus sustollere caelum
adque oculis reserare uiam per sidera. maior,
maior agit mentem solito deus, ampla patescit        75
Cirra mihi et totis se Helicon inspirat ab antris.
 

CONTENTS · BIBLIOGRAPHIC RECORD
  PREVIOUS NEXT  
 
Loading
Click here to shop the Bartleby Bookstore.

Shakespeare · Bible · Strunk · Anatomy · Nonfiction · Quotations · Reference · Fiction · Poetry
© 1993–2014 Bartleby.com · [Top 150] · Subjects · Titles · Authors